Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 19 mensis Septembris 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De abdicatione Berlusconiana

De abdicatione Berlusconiana

Iam ante quattuor dies Minister Primarius Italicus nuntiavit se munere abdicaturum esse postquam lex de ratione rei publicae reddenda iussa erit. Silvius Berlusconi statuit hoc facere cum animadvertisset apud Consilium legatorum populi suis partibus maiorem numerum suffragiorum, sed non iam maximum esse; sibi enim nonnullos legatos deesse qui ad novam factionem defecissent. Cum suos consuluisset ad Palatium Quirinalis contendit ut Praesidenti Rei Publicae Giorgio Napolitano proximam abdicationem nuntiaret.

In gravi rei oeconomicae discrimine nulla mora interponenda est: partes Berlusconianae putant nova comitia quam primum habenda esse, sed factiones adversae dissentiunt: necesse consensum omnium partium ut fides detur administratorum Consilio Ministroque Primario qui difficultates rei oeconomicae sumant, ut postulatur ab Unione Europaea. Insequenti die Praesidens Rei Publicae Marium Monti doctrinae oeconomiacae peritum elegit senatorem perpetuum: ut videtur, ei haud dubie mandabitur ut novos rei publicae moderatores deligat.

Hodie vesperi, iussa lege nummaria rei publicae, Berlusconi se contulit ad Quirinalem et publice potestatem abdicavit. Multitudo clamans et contumelias iaciens expectavit Silvium Berlusconi - cuius vultus dum iter hoc agit in imagine adposita ostenditur - autoraeda aditurum ad Quirinalem. Crastino die Praeses Rei Publicae consulere candidatos muneris Ministri Primarii incipiet. Complures qui in media re politica versantur affirmant : “Finem habuit aetas Berlusconiana”.

Scripsit Lydia Ariminensis - 12/11/2011 22h13



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Latrina aurea artificis Mauri Cattelan, opus pretiossisimum cui pondo centum tria kiliogrammata, apud Palatium Blenheim exposita in comitatu Oxoniensi erepta est. Visitatoribus licuit ea uti invicem per tria minuta.
Post petitionem terroristicam diebus superioribus apud caput Bactrianum ad Boreoamericanorum legatorum aedes Praeses Trump conuentum cum Talebanorum ducibus ad pacem tractandam aboleuit. "Magni erunt effectus" princeps Talebanorum praedixit.
Hodie Joseph Conte, cui mandatum erat ut novam Italiae gubernationem constitueret ad Quirinalem se contulit ut indicem XXI administrorum ablata exceptione praeberet. Cras coram Praeside rei publicae ius iurandum omnes dabunt. Fides petetur die nono mensis Septembris in consilio legatorum populi. Post sesquiannum novam administrationem idem Minister Primarius creavit, auxilio Quinque Stellarum et Factionis Democraticae.
Sardinia. Francus Columbu annos LXXVIII natus, unus Italorum qui summum trophaeum "Olympiam" ad disciplinam physicam bis uicit, in Sardinia sua imprompte interiit. Amicus ille fidus Arnualdi Schwarzenegger fuit, qui socium plangit.
Germania. Puer VIII annos natus autoraedae gubernator factus est: ille enim parentum autoraedam abstulit atque milia passuum ducenta in hora peragrauit. Postquam constitit, "Gubernator fieri modo cupiebam" dixit.


POLITICA
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: