Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Maii 2015
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De nova caede Syriaca

De nova caede Syriaca

Indutiae fragiles quas Unitarum Nationum Coetus et Praeses rei publicae Syriacae Bashar Al Assad pacti sunt, Russiae hortatu, aegre permanent: arma plerumque silent, sed ex pacto etiam apparatus armorum et copiae deducendi erunt. Aliqui utique, indutiis inceptis, nuntiantur vi perisse.

In urbe Syriaca Homs nudius tertius, nonnullis horis ante indutias, vespere, nova caedes patrata est: LI cadavera civilium quorum XXVI pueri, XXI feminae, ceteri viri, reperta sunt. Altera faucibus praesecatis, altera sica toto corpore vulnerata. Nuntiis televisificis regiminis auctoritates tromocratas caedis accusaverunt, seditiosi contra militibus sectatoribus Praesidentis Assad huius rei culpam tribuerunt. Ut diligentius a quodam seditioso narratum est, aliqui pueri videntur capite percussi esse, quaedam puella mutila, feminae stupratae antequam necatae sint. Ante nonnullas horas imagines taeniae cinematis vagantes in interrete horrendam caedem vulgaverunt: multa cadavera oculis apertis, cuiusdam pueri unus oculus integer ostenditur, sed ab altero pars cerebri exeuntis. Alia autem amplis ustionibus, alia foramine glandis in capitis fronte. Quae cuiusque belli immanitatis et saevitiae exemplaria exstitisse videntur.

Militiae regiminis feruntur colligi et augeri apud oppidum Idlib spectans inter septemtriones et occasum solem in Turcarum confinio, impetum in rebelles paraturae. A mense Aprili praeteriti anni circiter novem milia numerantur bello intestino perisse, quando tamen caedes desitura sit incertum est.

Scripsit Lydia Ariminensis - 14/04/2012 10h06



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Novus praeses Poloniae fiet actuosus factionis popularium (PiS) Andreas (Andrzej) Duda, qui hodiernum praesidem Bronislavum Komorowski (factionis liberalium) superavit proportione suffragiorum 53:47.
Canitlena cantoris Sueci Måns Zelmerlöw "Heroes" superavit omnes alias in certamine Eurovisionis 2015 anni, Vindobonae habito.
62% Irlandorum plebis scitu decreverunt matrimonia homosexualium lege in Hibernia (Irlandia) habenda. Solum in uno ex omnibus 43 districtis huius civitatis pluresque suffragatores contra coniugia homosexualia sententiam dederunt. Usque annum 1993 ipsae relationes homosexuales in Hibernia lege puniebantur.
Michoacan in civitate Mexicana mercatores illegales narcoticorum ex insidiis aggressi sunt agmen militum biocolytarumque. In sclopetationibus 43 homines mortui sunt.
Summitas "amicitiae orientalis" Unionis Europaeae, diebus Iovis Venerisque Civitate Rigensi habenda, verisimiliet sine consensu finietur, nam Armenia et Belarussia nolunt declarationem firmare, qua condemnetur Russia propter annexionem Chersonesi Tauricae (Crimeae).


SCIENTIAE
OECONOMIA
RELIGIO
SCIENTIAE
OPINIONES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: