Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
82

De imaginibus nubeculatis prophetam Mahometum irridentibus

Duodecim imagunculae nubeculatae, quibis irridebatur Mahometus, qui apud Muslimos summus propheta habetur, in actis diurnis Danis praeterito mense Septembri editae, furorem toto in orbe recentissime suscitaverunt; quamquam nonnulli de tumultibus arte excitatis suspicentur, ob longum temporis spatium interpositum. Non defuerunt qui, ex Arabicis civitatibus, ad pacificam dialogum hortarentur: nam Jihad Momani, diurnarius Iordanus, in actis hebdomadalibus "Shihane" quaesivit, utrum honor fidei Mahometanae imagunculis ridiculis an victima ante apparatum pelliculis imprimendis idoneum a raptore iugulata magis afficiatur; qui diurnarius post paucos dies in vincula coniectus est.

Mox tamen in plurimis civitatibus Muslimi reclamare coeperunt, quod iniuria religio sua affecta esset: in regionibus Palaestinis ab Iudaeis occupatis Hamas rebellionem conducere, domus legatorum Daniae Beryti et Damasci obsideri et incendi, odium in Occidentales augeri. Diuturne reclamatum est in Afgania, non tantum contra aedificia Danorum et Norvegorum, sed etiam in milites Occidentales qui iam diu ibi ad pacem restituendam missi sunt: aliquot reclamantes necnon milites Afganos vitam amisisse constat, undecim summatim. Etiam in urbibus Occidentalibus greges Muslimi blasphemas imagines condemnaverunt: dux communitatis Islamicae (imam) Mediolani, maximae urbis Italicae, "Ira in dies increscit: - inquit - ignem mox nemo domare poterit. Diurnariis istis, qui imagines contumeliosas ediderunt, venia petenda est, moderatoribus autem Italiae curandum est, ne talia abhinc repetantur. Cur religionem catholicam iniuria affici non licet, ceteras autem fides irrideri toleratur?"

In civitatibus Occidentalibus acriter disputatur, utrum hoc tempore iram Muslimorum suscitare oporteat an non, quantoque pretio libertatem ita exercere liceat: forsitan inde ortum est facinus horrificum, quo in urbe Turciae septemtrionali Trapezunte sacerdos catholicus Italicus Andreas Santoro ab adolescente inopinate missa vix celebrata interfectus est.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 08/02/2006 23h05



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: