Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 27 mensis Februarii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Quomodo quattuor foede in Sabaudia perierint

Quomodo quattuor foede in Sabaudia perierint

Quattuor qui perierunt caede confecta priore die Mercurii in Sabaudia occisi sunt in capite acceptis ictibus teli ignivomi, ut ait Henricus Maillaut, quesitor oppidi Ennesiae (Annecy). Inspectiones secti cadaveris ostenderunt illos iterum vulneratos esse sed omnes interisse duplici plaga in caput infixa. Nihil aliud ab eo vulgatum est nisi quod cadavera quam primum propinquis reddentur. Interea familiares in Francogalliam a Britannia pervenerunt ut solacium duabus puellis praeberent quae mire neci superfuerunt . Quarum parentes occisi sunt, pater Saad al Hilli, civis Britannicus ab Iraquia oriundus, mater Ikbaal, sed etiam ava et birotarius forte illuc praeteriens. Certa agnitio ab ipsa puellula quattuor annorum effecta est quae a corpore matris tecta incolumis evaserat, soror autem octavum annum agens graviter sauciata est. Quaesitor declaravit prope divinitus puellulam maiorem aetate superfuisse vulneribus illatis, quae adhuc in nosocomio sopore morboso iacet, apud quam propinqui et publici custodes adsunt constanter ad eam tuendam.

Quae infandae caedis causa est ? De hereditate privata ultio putatur.

Scripsit Lydia Ariminensis - 09/09/2012 14h17



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Primus Italus qui non e Sina venerat viro coronario contactus est in regione Longobardia: exeunte mense Ianuario cum amicis ex illa re publica redeuntibus cenam sumperat.
Boreoamerica. De eiuratione futura illius consulis Trump nonnulla proferuntur: quamuis ideo multis consilio abiura esset, is tamen praeses a senatu insons iudicatus est, qua de causa solium ac fastigia relinquere non debebit.
Multi advenae sedem in Lusitania elegerunt quod per decem annos vectigalia non pendunt, sed nuper factio socialista legem tulit ut migrantibus Europae de reditu vectigal decem partium ex centum imponeretur
Persia. Post casum aeronauis Vcrainae ciues multi ad plateas Persicas una descendere ut indignationem suam demonstrarent propter impetum in aeroplanum ipsum, quod septuaginta et centum hominum obitum generuit. Multos dies demonstrationes exstaturas putatur.
Rector Persicus Hassan Rohani tandem confessus est aeronavem Ucrainam ante triduum per errorem humanum deiectam esse cum accepta esset pro velivolo hostili. Indagatur ut rei erroris qui excusationem non habet inveniantur: in hac calamitate CLXXVI viatores perierunt.


IN ORBE
IN ORBE
IN ORBE
OECONOMIA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: