Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Lunae die 20 mensis Maii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Summus pontifex nuntius de pace in Libanum advenit

Summus pontifex nuntius de pace in Libanum advenit

Summus Pontifex die 14 mensis Septembris XXIV iter pontificatus incepit triduum in Libano moraturus tempore quo Muslimi Africae Septemtrionalis et Medii Orientis ira odioque incensi sunt ad obsidendas Unitarum Civitatum Americae sedes ob pelliculam blasphemam Mahometum offendentem. “Venio nuntius de pace” ait Benedictus XVI conveniens Beryti “tres praesidentes” trium religionum. Post bellum civile iam Libanenses prope in pace esse. Quam condicionem pro exemplo accipiendam esse omnibus gentibus Medii Orientis; sed huius generis aequilibritatem valde fragilem patefieri: eam confringi posse, ut arcum nimium tensum. Beryti ubi Pontifex benigne acceptus est, status rerum quietus ostenditur sed in oppido Tripoli, in ipsa terra Lybanensi, mortuo seditioso, unda rebellionis Muslimorum ingentissima videtur. “Totum iter pacem petit iisdem locis ubi animorum intensio ac vis praevalent; Pontifex autem numquam in dubio fuit de itinere suscipiendo”, Pater Fridericus Lombardi Vaticani relator declaravit. Eodem die Benedictus XVI Harissae subscripsit Adhortationem: “Ecclesia in Medio Oriente” quae praebita est Episcopis, auctoritatibusque ceterarum religionum. Quo documento serendum est colloquium cum ceteris fidelibus ut suam quisque religionem colat. Praeter ceteros, XXV milia adulescentium sive Christiani Maroniti sive Islamici magno clamore plausuque Pontificem in foro Bkerbkč consalutaverunt: Benedictus hortatus est Christianos ut quaererent concordiam sub nomine Christi, Islamicos ut una cum ceteris vitam futuram instituerent.

Secundo die itineris Pontifex in sermone habito apud Sedem Praesidentialem benedectione donavit Libani et totius regionis Medii Orientis incolas. Praeter Praesidentem Libani Gen Michel Sleiman auctoritates rei publicae et religionum adfuerunt. Coram conventu Benedictus XVI elocutus est. “Praeside comitante hanc arbusculam cedri Libanensis, signi vestrae terrae sevi; ut rami robustiores reddentur adsidua opera, sic de pace speratur, quamquam cives huius regionis dolores partus numquam ad finem perducti norunt. Qua re caeleste auxilium vobis invoco . Amovenda est cuiusvis generis violentia. Cur deus hanc terram elegit tot cruciatibus datis? Ut testimonium fiat de quaerenda pace et concordia”. Ad summam qui Deo credit, non potest cuiquam vim afferre.

Tertio die inter Sacrificium Eucharisticum Pontifex Ahortationem Episcopis dabit. Post meridiem reditus decretus est.

Scripsit Lydia Ariminensis - 16/09/2012 11h40



Catherine Gauchon
Artiste peintre

ANL

BREVES “Angela Merkel Hitler similis est, Hungariam ita tractat, ut ille cum nos invasit." Haec verba inopinate dixit minister primarius Hungarus Victor Orban.
Georgius Raphael Videla, dux Argentinus qui patriam suam fera dictatura oppressit, LXXXVIII annum vitae suae agens, in vinculis mortuus est.
In Cambodia aedificium ubi crepidae fabricabantur de improviso corruit et nonnulli operarii mortem sub lateribus obierunt.
In Bangladesia multae officinae textiles post immanem Accrae caedem operariis reclamantibus clauduntur.
Novae Aurelianae, in urbe USAe meridionali, dum celebratur dies festus matribus dicatus ignoti in turbam sclopetaverunt, XII sauciantes.


POLITICA
IN ORBE
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: