Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 23 mensis Maii 2013
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De tumultu Pakistano

De tumultu Pakistano

Tumultus adversos Americanos ab extremarum partium Islamicis in nationibus Arabicis non intermissi sunt; his diebus etiam Pakistania odio incensa est. Priore die Veneris quem auctoritates indixerant dicatum iri ad Prophetam colendum, vehemens reclamatio erga pelliculam filmicam blasphemam inscriptam “De Muslimorum innocentia” idemque erga lepidas imagines in Francogallia de Mahometo editas exorta est. Urbs apud portum quae maxima est rei publicae Pakistaniae Karachi ferro ignique a tumultuantibus vastata est; in proeliis cum custodibus publicis commissis XX saltem perierunt.

Insequenti die magna vis in alias urbes effusa est id est Islamabad caput Pakistaniae, Lahore, Rawalpindi, Peshawar, quarum seditiosi tabernas et autocineta adorti sunt. Maiore numero Karachi perierunt, XII putantur, ex quibus etiam biocolytae. Qua in urbe et aliqua cinematographea feruntur oppugnata esse, cum illic pelliculae pertinentes ad nationes occidentales praeberentur.

Constat autem quendam Administrum Pakistanum quam maximis praemiis, C milibus dollariorum, Nakoulae Basseley vitam operis filmici fautoris proposuisse. “Hortor etiam fratres Talebanos et Al Caëdae ut una cum nobis hoc generose perficiant”, ut ait Ghulam Ahmed, Administer Ferriviae praepositus. Deinde confirmavit si sibi occasio esset, se suapte manu illum occisurum fuisse, post quod factum nihil interesset si suspenderetur. Nuperrime, post pelliculam blasphemam effusam, ad monendos magis magisque omnes Prophetae irrisores, praemium pecuniarium auctum est pro vita Salman Rushdie, versuum scriptoris qui verba sacrilega evomens Mahometum offendisset. Administri verba non effecerunt ut contentio animorum minueretur: etiam hesterno die reclamationes permanserunt nec alibi desierunt.

Scripsit Lydia Ariminensis - 23/09/2012 21h34



Catherine Gauchon
Artiste peintre

ANL

BREVES In Canadia homosexuales qui sanguinem aegrotis tranferre velint, caelibatum servisse debent.
Genuae mortuus est Andreas Gallo, presbyterus catholicus pauperibus et derelictis per totam vitam deditus.
XXIV homines Oclahomae ob turbinem interierunt, inter quos aliquot pueri et puellae in diruta schola.
Turbo vehemens suburbia Oclahomae urbis verberat, tota res publica illa procellis biduum perturbatur.
“Angela Merkel Hitler similis est, Hungariam ita tractat, ut ille cum nos invasit." Haec verba inopinate dixit minister primarius Hungarus Victor Orban.


POLITICA
IN ORBE
INSOLITA
POLITICA
SCIENTIAE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: