Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 26 mensis Octobris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
DE PONTIFICIA ACADEMIA LATINITATIS

De Pontificia Academia Latinitatis

Saturni die Benedictus XVI motu proprio condidit Pontificiam Academiam Latinitatis ad fovendam diffusionem et cognitionem linguae Latinae; cuius institutionis Praeses nominatus est Ivanus Dionigi Professor et Rector Universitatis Bononiensis, Pisaurensis, docens Litterarum Latinarum, Secretarius Dominus Robertus Spataro qui docet Litteras Christianas Antiquas Graecas apud Universitatem Pontificiam Salesianam. Quo consilio capto satis constat ex litteris Apostolicis motu proprio datis Pontifici cordi esse ďut linguae Latinae altius cognoscendae eiusque congruenter utendae fulciatur cura, sive in ecclesiali sive in patentiore cultus campoĒ.

Quamquam a Pentecoste†Ecclesia omnibus linguis locuta est, tamen Graece ac Latine primi Christiani inter se communicaverunt sermonibus omnibus cognitis. Subverso imperio Romano, lingua Latina perrexit in opera Theologiae, Liturgiae, Patrologiae, in ius Canonicum. Qua re etiam nostra aetate ďLatinae linguae cultus et cognitio perquam est necessaria ad fontes vestigandos ex quibus complures disciplinae ceteroqui hauriuntĒ. Cum in cultu hodierno studia humanarum litterarum neglegantur, in nostro orbe non solum scientia et technologia locum habent sed etiam renovatum studium quod exerceatur apud instituta ecclesiastica nec non in nationibus quibus radices Graecae et Romanae desint, immo adtineat ad iuvenes quibus cultus et mores omnino diversi ac nostris sint.

Scripsit Lydia Ariminensis - 13/11/2012 00h07



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Reyhaneh Jabbari, mulier Iranica quae ante quinquennium speculatorem Rei Publicae Islamicae occidit, qui eam violaverat, laqueo suspensa est.
Circiter XXX milites Aegyptii in paeninsula Sinai ob autoraedam displosam et sclopetationes occisi sunt: quam caedem jihadistae perpetrasse putantur.
Ottavae, in capite Canadae, postquam miles apud monumentum bellicum vigilans occisus est, armati in sedem senatoriam ingressi pluries sclopetaverunt.
Synodos generalis episcoporum catholicorum de familia expleta est; die Solis Paulus VI, pontifex qui anno MCMLXXVIII obiit, beatificatur.
In Himalayae montibus, totius orbis supremis, inexspectata procella nivea montium lustratores deprehendit, quorum duodetriginta saltem interierunt.


RELIGIO
IN ORBE
OECONOMIA
RELIGIO
OPINIONES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: