Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Mercurii die 23 mensis Aprilis 2014
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII

De bolide in Russiam decidenti

Magna bolis, quae per infimam aetheris zonam decidens in fragmenta comminuta est, insuetam lapidum lucentium et displodentium pluviam de caelo Uralensi in Russiae regionem vastam generavit. Mille circiter homines vitreis fractis sauciati sunt, quorum multi in nosocomia medendi gratia se contulerunt; de duorum puerorum et unius adulti valetudine dubitant medici. CCC domus, VI nosocomia et XII scholae damnis adfecta sunt, officinae sex milia metrorum latae tectum obrutum est, perterriti sunt lupi, ursi ceteraeque bestiae in therotrophio Celiabinscae.

Perrara sunt fragmenta de caelo decidentia tanti ponderis, ut damnorum causae sint: more solito bolides terrae mole attractae aŽre atteruntur et lineam lucidam tantum ostendunt, neque ullus globus usque ad terram pervenit nocendo idoneus: quod vulgo sidus deciduum appellatur. Iam multa saxa obscura in regione comperta sunt, quae qui forte sibi comparavit magno pretio venum dare vult. Hic conspicere potes insuetum spectaculum in Russia conspectum:

http://rt.com/news/meteorite-crash-urals-chelyabinsk-283/

Eodem die in Cubae caelo magnum sidus deciduum displosit et asteroides haud longe a planeta nostro (id est XXVIII milium chiliometrorum distantia interposita) supervolavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 16/02/2013 00h34



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES Carmen Paschale Lydiae legitur in rubrica Poesis.
Gabriel Garcia Marquez, praeclarus librorum auctor Latinoamericanus, aetate provectus diem supremum obiit.
Carmen metro choliambico a Volfgango confectum legitur in rubrica PoŽsis.
Multo mane pyrobolum diruptum est Athenis ante argentariam publicam.
Factio dextera Fidesz longe praevaluit in comitiis Hungaricis contra laevam partem; increscit Jobbik, factio nationalistica.


OECONOMIA
RELIGIO
OPINIONES
RELIGIO
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: