Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 20 mensis Maii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Ictus Americanorum Syris imminet Investigationes eorum,

Ictus Americanorum Syris imminet

Investigationes eorum, qui a Nationibus Unitis in Syriam missi erant, finitae sunt. Quarum eventa, ut dicunt, ad Id. Sept. in medium proferentur. Tamen Americani iam nunc credunt de rebus Syriacis non esse dubitandum: Ioannes Kerry, minister rerum externarum, dixit ex argumentis indiciisque, quae ad manum sibi essent, apparere sectatores praesidis Assad cives suos a.d.XII. Sept. armis chemicis interfecisse. Baracus Obama, praeses Americanus, ultimo consilio adhuc non capto in oratione ad res Syriacas habita, quatenus Americani processuri sint, civitatem certiorem fecit. Obama iam Veneris die dixerat se de ictu terminato cogitare peditibus omissis. “Nolumus mulieres puerosque“, inquit, „et cives insontes tam atrociter toxico gasali perire.“ Neminem «maiore belli taedio» affectum esse quam se ipsum, sed falsum se signum daturum fuisse, si nihil ageret. Ictus Americanorum iam brevi exspectatur, etiam a Syris, qui ad ultionem se paratos esse affirmaverunt. Russi, qui consociatissimi Syrorum habentur, dicta Obamae vehementer reprehenderunt. Cuius minas esse repudiandas. Vladimirus Putin, cum vera posceret argumenta sceleris facti, „nemo“, inquit, „cui mens sana est, credat exercitum Syrum eo ipso die talibus armis uti, quo investigatores Nationum Unitarum in Syriam veniant.“ Rem esse prorsus insanam, quod Americani exercitum Syrum huius sceleris incusarent. Immo sibi esse persuasum id a seditiosis esse commissum, ut bellum, quod in Syria gereretur, in alias quoque civitates proferretur.

Scripsit Volfgangus Austriacus - 02/09/2013 11h45



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES In Sudania puella venum data a parentibus aetate tredecim annorum suspendio peribit quod virum stupratorem necaverit. In toto orbe incepta sunt ut ea servari possit.
Ex sententia tribunalis custodiae Mediolani Silvius Berlusconi, iam a potestate munus publicum petendi erasus, ad id ius restitutus est.
Post duos menses tandem duae factiones comitiorum victrices de nova administratione Italica inter se agunt.
“Magistri armis instruantur; secundum emendatum Constitutionis servabitur” ait denuo Donaldus Trump coram viris societatis armorum (RNA) .
Non superfuit infans Alfius Evans gravissime aegrotus postquam a machinis disiunctus est. “Meus parvus gladiator evolavit” ait pater.


SOCIALIA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: