Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 20 mensis Maii 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
De nova petitione Keniana adversus tromocratas

De nova petitione Keniana adversus tromocratas

Custodes publici ad hoc parati vulgo nominati “capita coriacea” novum impetum fecerunt contra armatorum manipulum a die Saturni conclusum in forum mercatorium (Westgate) urbis capitis Nairobi una cum magno obsidum numero. Ut a testibus comprobatum est, prima luce utrique arma ignivoma disploserunt inter se acriter pugnantes, deinde tres diruptiones auditae sunt.

Petitionem tromocraticam sibi vindicavit factio Shabaab finitimae Somaliae quae usque ad hoc tempus effecit ut LXVIII perirent, simulque centena vulnerarentur. Auctoritates Kenianae auxilio securitatis peritorum Civitatum Unitarum et rei publicae Israëlis affirmaverunt magnam obsidum partem solutam esse et tromocratas saeptos esse. Tamen incertus est captivorum numerus qui adhuc in foro mercatorio permaneant. Maxime laborantes nonnulli existimantur in quadam magna sede mercatoria quorum corpori materies displosiva adligata esse. Ultima incursio fulminea videtur vespere incepta.

Petitionem vindicantes causam tulerunt expeditionem Kenianam in Somaliam missam, tamen participes incursus a compluribus nationibus dicuntur advenisse.

Scripsit Lydia Ariminensis - 23/09/2013 23h27



Catherine Gauchon
Artiste peintre



BREVES In Sudania puella venum data a parentibus aetate tredecim annorum suspendio peribit quod virum stupratorem necaverit. In toto orbe incepta sunt ut ea servari possit.
Ex sententia tribunalis custodiae Mediolani Silvius Berlusconi, iam a potestate munus publicum petendi erasus, ad id ius restitutus est.
Post duos menses tandem duae factiones comitiorum victrices de nova administratione Italica inter se agunt.
“Magistri armis instruantur; secundum emendatum Constitutionis servabitur” ait denuo Donaldus Trump coram viris societatis armorum (RNA) .
Non superfuit infans Alfius Evans gravissime aegrotus postquam a machinis disiunctus est. “Meus parvus gladiator evolavit” ait pater.


SOCIALIA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: