Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 20 mensis Aprilis 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

NUNTII
Indignum facinus interceptationum.

Indignum facinus interceptationum...

Indignum facinus interceptationum in dies augetur. Angela Merkel Ministra Germaniae Primaria a Societate Securitatis Nationalis (NSA) Civitatum Unitarum per telephonium mobile observata est ab anno MMII usque ad mensem Iunium praeteritum, antequam Praesidem Obama convenisset: quod actis “Speculum ”(Spiegel) octavo quoque die editis, relatum est. Ut vulgatum est iisdem actis, prolatis documentis abditis, occulta exploratio a legati domo Americae, sita Berolini in Foro Parisiorum (Pariser Platz) facta est. Ministrae nomen in tabulis celatis adest de Europaea Unione quae priusquam Praeses Obama Germaniam visitavisset adhuc vigebant. Ex documento non intelligi potest quod argumentorum genus ab Americanis carptum sit, utrum aliqua colloquia telephonica an omnia exaudita sint.

Quod ad alios attinet, ut enuntiatum est, anno MMX, Civitatibus Unitis LXXX sedes explorationis in Europa fuerunt , quarum una et Romae adesset. Nuntios actis “Speculum” patefactos primus Eduardus Snowden, secretorum vulgator detexerat. In summa XXXV principes rerum publicarum Europaei observati esse putantur. Angela Merkel valde irata ob maximam iniuriam nationi sociae illatam legatum Americanum convocavit. Consilium Europaeum Bruxellae “Minime probari potest socios explorari” severe declaravit.

Num quis est qui credat Baracum Obama hoc ignoravisse? Tamen nova munerum secretorum praecepta promisit se apparaturum esse.

Scripsit Lydia Ariminensis - 29/10/2013 08h39



Catherine Gauchon
Artiste peintre

.

.



BREVES Hesterno die funus privatum principis Philippi, coniugis Elisabethae reginae, celebratum est eiusque feretrum translatum in sacellum Sancti Georgi castello Windsoriano coniunctum. Triginta tantum propinqui et familiares ritus participes fuerunt.
Omnibus Latinitatis cultoribus laetum diem uniuersalem linguae Latinae toto corde exoptamus!
Terroristae Islamici sodalitatis "Al-Shabbab" hesterno die in Somaliae capite petitione scelesta ciues quinque necauerunt quattuorque uulnerauerunt.
Laetus dies Paschae sit omnibus lectoribus et scriptoribus!
Apud insulam Taiwan hodie hamaxostichus, in quo homines D inerant, in cuniculo uia sua deuertit: L uiatores perierunt atque LXVI uulnerati sunt.


SCIENTIAE
SCIENTIAE
SCIENTIAE
POLITICA
OPINIONES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: