|
|
NUNTII
DE MORBO EBOLA EFFUSO
De morbo ebola effuso
Virus pathogenum separatim indagatum est ab
anno MCMLXXVI sed morbus contagiosus incepit peior a mense Aprili
huius anni in Africa, (praesertim in Guinea, Liberia, Sierra
Leone, Nigeria, Senegal): in summa morbo affecti,
prope IV milia, mortui sunt, id est, ut videtur, computatis
centesimis, LXX ex centum. Primus in Civitatibus Americae Unitis
homo ebola contactus periit atque ministra aegrorum ei adhibita
contagione contaminata est quadam hygienicae doctrinae violatione
in curando; perducitur autem ad sanitatem collega Hispana quae
Evangelii nuntium exeunte mensi Septembri mortuum curaverat.
Interea quidam minister Ordinis Nationum Unitarum in Germania
mortem occubuit.
Toto orbe periculum conclamatum est: qui
attigerunt ebola affectos inspectati sunt; multi sunt aegri
dubii. Timor ne ubique et ample morbus diffundatur increbescit,
praesertim cum celerrime progrediatur: infecti intra XIV vel XXI
dies duplicari putantur. Sanguis et partes corporis translatae
infundere ebolam possunt etiam morbo incipiente, antequam indicia
patefacta sint. Aliter medici existimant cum aegritudo iam pateat
febri, profluviis sanguinis et alvi, capitis et artuum dolore,
infectionem fieri, praeter cruorem, per corporis eiectamenta et
eas res in quas umores nuper ceciderint, quae ab aegrotis tactae
sint. Nam virus contagiosum aliquot temporis, nonnullas saltem
horas, extra corpus vigere dicitur.
Maximum periculum est ubicumque terrarum:
interea serum vaccinum paratur, sed morbus celerior serpit.
Scripsit
Lydia Ariminensis - 15/10/2014 01h05
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|