Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 13 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
Inopes et pauperes et pecuniosi

Inopes et pauperes et pecuniosi

Inopes sive egeni sunt qui iis rebus vitae necessariis carent, pecuniosi autem sive divites opibus abundant.  Iam antiquitus et quidem hodie haec duo hominum genera fuerunt et sunt; pauperes vero dicuntur quibus pecunia strictim sufficit. Permulti in orbe terrarum hodierno egestatem patiuntur, nam victu carent. Quo modo sint adiuvandi?

Inprimis id est agnoscendum:  nationem sine egenis et divitibus nusquam inveniri posse, nam semper alii alios opibus superant ferendique sunt ii qui in mercatu pecuniam adipiscuntur et idcirco pecuniosi sunt.  Praeterea celer progressus oeconomicus non paribus partibus distribuitur,  indeque non omnes divites eveniunt, sed qui sollertiores edoctique sint ad mercandum et fabricandum et vendendum. Viri politici qui oeconomicas differentias abrogare intendunt re vera non  favent egenis sed divitibus nocent. Aequales mercedes  omnibusque simile patrimonium  in pauperibus nationibus tantum inveniuntur vel in nationibus totalitariis sicut Cuba vel antea Unione Sovietica.

Difficile civibus  demonstrari potest divitias non esse reprobandas cum ex labore atque ex commercio in mercatu libero eveniant neve ex privilegiis publicis accipiantur. Quod vere nostra interesse debet, est quod ne sint in patria egeni et quod pauperes paulatim vita meliore gaudeant; quod vero ne sint divites, haec est invidia.

Errat qui putet ab oeconomica progressione  iniustas differentias sive inaequalitates oriri. Immo, sine oeconomica progressione opes, quae distribui possint, deficient. Videte Sinas; lucrum erat ibi prohibitum atque delictum castigatum, omnesque pauperes erant; nunc omnibus datur facultas mercandi et pecuniae negotiis adipiscendae;  non omnes profecto iam divites facti sunt, sed multi ab egestate exierunt et paulatim plures exibunt.

Scripsit Paulus Kangiser - 16/06/2011 22h17



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: