|
|
|
OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
Dexterani et siniestrani
Dexterani et
siniestrani
Multos annos abhinc orbis terrarum
in dexteranos et siniestranos politice divisus est; non solum hi
inter se differunt, sed etiam qui in utraque factione militant
non omnes idem sentiunt; liceat vero iocandi gratia aliquas
differentias numerare.
Dexteranus arma ignifera si
displiceant, non emit; siniestranus autem arma, quod sibi
displiceant, reliquis vetat.
Dexteranus qui est vegetarianus
carnem non comedit; siniestranus autem, qui est vegetarianus,
contra alimenta quae proteinum animale continent passim et
vehementer arguit.
Si quis dexteranus est
homosexualis vitam suam tranquille degit; si est siniestranus,
homosexualitatis virtutem bonitatemque apoligetice praedicat,
honorem poscit et heterosextuales homofobicos saepe appellat.
Dexteranus cum sit atheus neque ecclesiam nec sinagogam nec
meschitam adit; sin autem siniestranus, signa sacra ab scholis et
nosocomiis prohibet nec Dei nomen audire usquam patitur.
Dexterano si
pecunia eget summis viribus laborat et quantum possit debita
solvit; siniestranus vero gubernationem, mercatores, rempublicam,
capitalismum, mundializationemque culpat, stipendiaque ab aerario
publico postulat.
Dexteranus
haec cum legit fortasse subrideat et cum amicis commentetur;
siniestranus vero fortasse irascatur et contumelias proferre
incipiat.
Scripsit Paulus Kangiser - 24/10/2011 21h28
.
.

|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|