Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 26 mensis Augusti 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
??? ??? µe??s??? ?a? t??a p??? ß?a?

Nunc omnes ebrios fieri opoortet, invitos quoque, Myrsilus mortuus est

"Nýn chré methýsthen kái tina pròs bían

pónen, epèi dè kátthane Mýrsilos."

Alkáios

Haec scripsit Alcaeus poeta de Myrsilo tyranno nuper mortuo. Quid scribere possumus de Berlusconio qui, viginti annos quasi Italiae dominus, longe ditissimus omnium, diurnorum teleretium, cautionum societatis cuiusdam et ceterarum rerum possessor, in ius persaepe et variis causis adductus est et nuper aerario fraudato condemnatus est? Corpore sine dubio non decessit (hoc minime optandum est), quin etiam quasi fera mortifero vulnere icta, “ferro ignique vastari” se iudices minatur, magna voce clamitat “Me vexantur”.

Iste imperium adfirmat iudicibus superius esse oportere, cum hi sint (eius sententia) magna parte communisti, sectatores, praeiudiciis obnubilati … Berlusconius, multis milibus suffragiorum acceptis, quasi legibus solutum se gerit. Eius partis legislatores adsentiunt, ab ipso electi creatique. Inverecunde Berlusconiani a Neapolitano praeside veniam pro eo petere in animo habent, cum lites adhuc sub iudicibus sint. Verecundia abest, arrogantia abundat. Singularis rei publicae Italicae condicio civibus et gubernatoribus apparet qui in externis nationibus agunt, ubi viri in re publica exercitati, etsi multo minoribus criminibus accusati, magistratum abdicant; rei publicae decus vincit.

Obscura nox Italiam obruere pergit. Bonae voluntatis civium erit lucem rursus ferre.

Scripsit Dominicus Caveosanus - 04/08/2013 23h59



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: