Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
Quomodo de coniugiis civilibus opiniones publicae et politicae gravissime contendunt

Quomodo de coniugiis civilibus opiniones publicae et politicae gravissime contendunt

Die Mercurii XI mense Maio MMXVI nova lex accepta est a Consilio legatorum populi,quae non parvam perturbationem animi incitat, cum una ex parte aequum pondus instituit cum matrimonio traditionali, altera ex parte confligit cum articulo XXIX Constitutionis Italicae.

Primis horis postmeridianis enim Consilium approbavit quod in disputationem inter ministros advenit, adsententibus CCCLXIX et abstinentibus II; adeo ut vespere eiusdem diei lex confirmeretur (regulae Montecitorii de suffragio instituendo separant et distinguunt duo momenta), adsententibus CCCLXXII, negantibus LI, abstinentibus LXXXXIX, catholicis legatis se huic opponentibus.

Non vero in festinatione optimum decretum umquam proponitur, et consessus ministrorum et legatorum non optime ita hoc fecerunt.

Quia quaestio, an modum traditionalem habitum saecularem gerendi et vivendi graviter haec statuitio incidat, cum eiusdem ponderis existimetur eius comparatio cum vetere habitu constituto in Italicorum mente, ingens est.

Habitu saeculari rationaliter considerato, non minoris ponderis putanda erant difficultates, dubia, contradictiones in disputanda quaestione proferendaque, et differenda. Quod, si salubres cogitationes praevaluissent, non facillime certum factum esset, eo magis quo statuitiones in Europa similares nolint se ponere iuxta habitus veteres et saeculares, sed potius praeter vel apud.

Festinatio consessus ministrorum et legatorum, cuius praeses est Dominus Renzi, non certo nascitur e bona ponderatione, sed contra ex imitatione irrationali exemplorum Europaeorum, valdissime eorum quae vigent in regionibus Septentrionalibus. Agitur tunc minus de re ethica quam de re politica.

Ut res bene se habeat, mentionem de casu Pontificis regnantis necesse est hic facere. Cum Iste ad sedem suam acceperet Magistratuum Consilium Superius die XIII mense Junio MMXV locutus est de impositione ideologica, quae evenit in coloniis instituendis, ad systemata aliena iuridica subicienda. Illa in occasione Pontifex dixit phaenomenum hoc omnia involvens hodie imperans suscitare animorum pertubationem et varias dubitationes concitare, cum vehiculum fiat per quod transeunt habitus, conceptiones, regulae iuridicae, quae manifestantur alienae ab indole propria consortii cuiusdam socialis, quod ita gravissimo nocumento afficitur et perturbatur. Si haec quaestio est talis, ut opinio publica et consensus inter ministros et legatos populi ad aequum pondus perveniant, non alio modo quam modo nimis expedito considerada est statuitio lex facta, pro qua certissime maximi pretii non tam intentio politica quam magis ethica aestimanda sit. Quam ob rem referendum abrogativum indicendum est ut responsum salutare pro populi dignitate.

Scripsit Johannes Teresi - 13/06/2016 12h05



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses





BREVES Haec cogitatio maximae partis civium Catalunensium (LXI per centum) de suffragio lato pro indipendentia regionis. Novae seditiones.
Germania. Cum ipsa Factio Democratica Catholica (CDU), ab Angela Merkel Cancellaria recta, magis quam Factio Democratica Socialis (SPD) electa esset, Factio Popularis multa in suffragio excepit.
Ministra Primaria Theresa May Florentiae declaravit alio biennio opus esse ut Brexitus appararetur; interea munera Europae debita solutum iri.
His verbis Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un hodie Praesidi Americano Donaldo Trump prominatus est. Pyrobolon hydrogenicum in Pacifico Oceano se iniecturum esse declaravit.
Barcinona. Comprehensi diebus superioribus in praeclara seditione universi liberati sunt. Sed ipsa Procura XL milia hominum rebellionis recusat.


INSOLITA
POLITICA
INSOLITA
RELIGIO
POLITICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: