Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 20 mensis Januarii 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

OPINIONES
Hic scriptores diversi sententiam suam aperiunt.
De libertate hodierna

De libertate hodierna

Sensum libertatis, qui hodie concipitur ut liberatio a vinculis physicis et moralibus, oriri e momento historico dato, cui nomen fuit saeculum Luminum, opinatur. Hac idea statuta et tempore confirmata, etsi praeter momentum hodie indicatum se referens ad illam oportet eamus usque ad Antiquitatem, qua similis notio invenitur, varia bella per orbem terrarum nata sunt sub signo liberationis a vinculis, quae seditio appellatur contra hostes qui patriam et cives iniuste obsidunt. Sed liberatio patria ab alienis gentibus superbis versa est statim in liberationem personalem, utraque idea constituta super unicum fundamentum, dignitatem personae, ius conclamatum et maxime petitum a seditiosis viris saeculi decimi septimi.

Multum tempus transactum est antequam idea dignitatis singuli facta sit decretum universale civitatis Europaeae.

Si per tempora in foederibus Europaeis notio de hac dignitate inscripta est, non semper decretum universale facta est omnibus, nisi aliquibus momentis, notis paucis portionibus Europaeis. Anno MMIX, cum instituatur Charta Libbonensis, iura ad personam totam attinentia apertis verbis conclamata et scripta sunt.

Si antea una ex parte ponebantur iura civilia et politica, et altera ex parte iura oeconomica et socialia, hodie in unum reducta sunt, notum omnibus sub hac dictione:

dignitate humana, libertatis fundamentalis principiis, aequalitate, solidarietate, iustitia et iuribus civilibus.

Constitutio Rei Pubblicae Italica innovatrix est prae praeterito, tam sub aspectu democratico, quam sub structura propria, quae annumerat principia singularia ne nota quidem aliis regionibus Europaeis, inter quae sunt notio de dignitate hominis (art. II) et personae promotione (art. III, comma II) et belli negatione ut instrumento alias gentes offendendi et controversias internationales dirimendi (art. XI).

Praeterea, praeter haec iura quae diximus, sunt alia quae tractant de iuribus

generalibus necnon de illis spectantibus ad partem oeconomico-socialem et ethicam stricto sensu.

Regulas giuridicas, quae principia includunt, non solum pro Imperio et Consiliariis publicis instituti, quatenus quaestiones quaedam nisi ante iudices ordinarios et administrativos tolli nequeunt , patet, sed eadem acta, ad sphaeram semper structuralem pertinentia, defendi possunt nisi ante iudices constitutionales.

Dicendum postremo est Constitutionem, etsi monumentum iuridicum mirabiliter conceptum et sapienter structum, non minore temporis uso offici posse, cum hoc in casu ei opus sit quod iuridice appellatur emendatio quoad in se et pro tempore, at, tempore transeunte, novas notiones structuram primam perficiendas quoad dictamen proprium acquiri posse (hoc in casu agitur de notionibus doctrinae constitutionalis augentibus auxilio temporis et praxis).

Scripsit Johannes Teresi - 01/07/2016 01h51



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses





BREVES Heri vespere autoraeda cum pyrobolo in urbe Londonderry Hiberniae Septentrionalis dirupta est. Nemo sauciatus.
Consilium Populare Britannicum pactum de Brexitu a Ministra Primaria Theresa May factum cum Unione Europaea reiecit. Qua re princeps Laborista Jeremy Corbyn rogationem diffidentiae adversus administrationem produxit. Quamquam hoc non bene evenit, periculum est ne exitus ab Europa sine foedere fiat.
Melita. Administratio Melitensis, cum se migrantes a nauibus "Maris Oculis" minime excepturam dixerit, demum homines in alto mari ad litora sua appellare passa est.
Italia. Minister Primarius Conte hodie de re migrantium XLIX in nauibus "Maris Oculis" adfert: "Si Minister Saluini eos excipere non uult, egomet aeronauem admittam ut conseruentur."
Nova proelia die Saturni facta sunt Lutetiae, ubi rebelles flavo colobio refringenti induti capsas purgamentorum, vehicula et autocineta incenderunt. Machina effossoria pertudit sedem Administri. Hodie etiam feminae reclamaverunt.


INSOLITA
INSOLITA
IN ORBE
POLITICA
INSOLITA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: