Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 11 mensis Octobris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

RELIGIO

“PASTORES DABO VOBIS” TRIGINTA POST ANNOS

Triginta iam anni transierunt ex quo “adhortatio apostolica postsynodalis” verbis “Pastores dabo vobis” incipiens a Ioanne Paulo secundo papa foras data est, quae adhortatio hanc ob causam postsynodalis nuncupatur, quod synodum episcoporum secuta est duobus ante annis congregatam eiusque placita plerumque reddidit; vicissim haec episcoporum synodus, anno MCMXC de formatione sacerdotali in aetatis praesentis adiunctis habita, coetum synodalem adhortationemque pontificiam subsecuta erat qui de laicis anno MCMLXXXVII et sequenti egerunt (Christifideles laici). Ambo hi coetus synodales ambaeque adhortationes eo spectaverunt, ut plus quam viginti annis post Concilium Oecumenicum Vaticanum II absolutum (anno MCMLXV) identitates ac missiones nonnullorum ordinum Christifidelium ad “novam evangelizationem” suscipiendam rerum condicionibus mutatis recenserentur. Adhortationem Pastores dabo vobis aliae huiusmodi exhortationes postsynodales papales secutae sunt de consecratis viris sanctimonialibusque, de episcopis, de familiis (quis non audivit de Amoris laetitia?) novissimeque de iuvenibus scriptae.

Inde a postremo quidem superioris saeculi decennio res aliquatenus immutatae sunt, haud aliter quam a Concilio Vaticano II usque ad idem decennium. Quantum ad sacerdotium attinet (quod vero sacerdotium ministeriale seu hierarchicum est appellandum, ut a sacerdotio omnibus baptizatis communi distinguatur), nihil sane quoad essentiam mutatum est. Ioannes Paulus II in adhortatione Pastores dabo vobis veteres sententias theologicas iterans id describit ut conformationem Christo sacerdoti –pauperi, casto, humili– libere amplectendam, qua fit ut presbyteri et episcopi, sive sacramentaliter id faciant sive minus, Christi praesentiam hominibus afferant, afflictis potissimum ac pauperibus. Huic conformationi (quae variis rationibus cardo est vitae spiritalis cuiusque Christiani) apta candidatorum formatio respondere debet, una cum perenni eorum institutione qui sacerdotes iam sint ordinati. Talis formatio autem, et secundum Concilii Vaticani II patres qui decretum de institutione sacerdotali a verbis “Optatam totius” ordiens subsignaverunt et secundum pontificem qui Pastores dabo vobis edidit, iuxta sanae psychologiae normas fieri debet, ut sacrorum alumni se non separatos a mundo sentiant, sed in eo et pro eo viventes, quamquam, quod a papa Polono non tacetur, mundus hodiernus “collapsis ideologiis quae materialismum in dogma erexerant” hedonismi ac consumismi placitis est tamen infectus necnon saecularismi cuiusdam passim diffusi qui Deum excludit aut saltem minoris facit.

Non satis tamen –mea quidem sententia– pontifex maximus, nunc in sanctorum albo ascriptus, in eadem adhortatione pondus libertatis expressit maxime iunioribus fruendae in vitae statu sibi eligendo, et hoc quoque, quod comitatio vocationalis –sicut hodie dicitur– et singulorum et gregum adulescentium non eo tendere debet ut penuria sacerdotum levetur (quod, si diligantur iuvenes atque in vita beata quaerenda iuventur, sua sponte eveniat), sed ut unusquisque semitam suam peculiarem in vita inveniat. Cum tandem mentio de sacerdotum paucitate sit hic iniecta, quae hisce triginta annis in multis orbis plagis non levior facta est sed gravior, verba sunt facienda, praeterquam de hedonismo et consumismo iam supra memoratis, de deminuta rerum sacrarum supernaturaliumque perceptione, quae una sacerdotes facit. His in adiunctis tamen magis est cavendum ne quis seu minus aptus seu coactus propter sacerdotum ac religiosorum paucitatem ad sacros ordines promoveatur aut ad vota religiosa nuncupanda admittatur; quam rem Franciscus papa, risum audientium movens, fecundationi artificiali a coniugibus prole carentibus temptatae olim comparavit. Nam in decreto Optatam totius legimus: “In universa autem alumnorum selectione et probatione debita semper adhibeatur animi firmitas etiamsi lugenda sit sacerdotum penuria, cum Deus Ecclesiam suam ministris carere non sinat, si digni promoveantur, non idonei tempestive ad alia munera obeunda paterne dirigantur”.

Ioannes Paulus II diversas iam prospexerat vias ut pueri adulescentulique qui divinam ad statum sacerdotalem invitationem in se discrevissent formationis iter ingredi possent etiam extra seminaria minora (quae ceterum multis in terris Occidentalibus –de Asiaticis et Africanis enim taceo– hodie ob candidatorum paucitatem iam non exstant) necnon adultiores extra seminaria maiora. His autem nostris diebus rem videmus magis magisque variam quantum ad vias ac tempora quae viros ad sacerdotium catholicum ineundum ducant, et plures quidem caelibes qui media maioreque aetate sacerdotium praeter exspectationem e variis vitae condicionibus venientes capessant. Non est ergo nobis haerendum imagini sacerdotis translaticiae ac paene tritae, quae ad sacerdotii essentiam non pertinet; est contra sinendum ut Ille qui per Ieremiam prophetam dixit “dabo vobis pastores iuxta cor meum” presbyteros (quod interpretatur “seniores”) populo suo iis modis det quibus velit. Neque ab Eo pastores eripiantur, quod fieri vero non potest: nam nulla huiusmodi vocatio ab hominibus fabricari potest, ut Ioseph Ratzinger iam ante quam ad papatum eligeretur scripsit. Simul ab Eo grato animo accipiatur quidquid vocationum laicalium offeratur. Dissipabuntur hoc more disputationes de “viris probatis” uxoratis provectioris aetatis (quasi candidati iuvenes et caelibes nec viri nec probati esse deberent) aut etiam timores de turpitudinum paederasticarum a clero admissarum, quae occultari non iam facile possunt sicut abhinc triginta annos fieri solebat, perpetuo stigmate.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 23/03/2022



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: