Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 3 mensis Martii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
De Conflagratione Cosmica vel , Praecessione Equinotiali vel et Computatione Temporali

Idem dixi in scriptis meis antecedentibus de Tempore in coniunctione cum materia: nam si tempus materiae adhaeret oportet bene intelligamus quid significet materiam; tempus non potest concipi sine materia ( hodie scientifici dicunt enegiam puram vel subtilem vel atomicam ). Saecundum Stoici, mundus ut apparet die quadam incendio universali subicietur ut, renovatus, novum incessum incipat. Symbolice, Conflagratio,repraesentatur sub celeberrima figura: Phaenice. haec avis, cuius matrix Aegyptia est, plerumque in fabulis vivit: ex cineribus semper nascitur ad novam vitam. In cogitatione Stoica conflagratio pertinet ad rythmum cyclicum ,qui in momenta, ut diximus, potest dividi,et cuius exitus, quo rotatio clauditur, non felix est. Alio modo possumus hanc definire temporalem ut Fractalem, et haec definitio nos ducit ad aliam considerationem quae centrum habet in momento temporali definitio: Praecessione aequinotiali. Est liber mirabillimus, ex quo cognitionem ditissimam traxi, cui titolus “ De Amleti Pristino",in quo auctores, quibus nomen Georgius de Santilliana et Herta von Dechend, in memoriam revocant Antiquorum capacitatem in computatione temporali et mensura astronomica versandi. Nam non Antiquis ignota videtur cognitio de momento temporali, ex quo supra dicitur.

Quid significet re vera praecessio aequinotialis?. Praecessio rotationem axis terrestris indicat, vel rotatio axis terrestris dicitur praecessionem adire, cum rotat iuxta lineam inclinatam eclicticae; ita potest hic motus comparari cum globo rotanti. Nam globus, cum motus ei imprimatur, non recto aequilibrio super se rotat, sed inclinatur. Causa praecessionis est , quod terra non omnino es sphaerica, cum extendatur ad aequatorem et comprimatur in polis; huic causae additur Lex Gravitationis Solis et Lunae propriae, quae super polos pondus excercet. Haec cognitio, in Mythis configurata, usque in poematibus gentium septentrionalium invenitur. Satis nobis est recordari poema Scandinavum, cui titulus “ Kalevala" ,ubi, heros puer , in mare ab inimicis iniectus instrumento quodam eadem marina metitur: Circino. Hic est metaphorice figura rotationis terrestris. In alii proinde symbolis configurari potest hic motus: in Uroboro et in monumentis praehistoricis appelatis Megaliticis Stonehengibus . In computatione auctorum supra dictorum rotatio terrae utitur circiter 25.980 milibus annorum ut gyrum totum agat. Hic gyrus potest etenim 15.800 vel 25.700 milia annorum computari. Hic gyrus Annus Platonicus appellatur, quia philosofo dialogo ad Timeum dicit annum perfectum esse annum praecessione signatum. Secundum vero Macrobium (Quinto secolo post Ch.), praecessio peragitur intra 15.000 milia annorum. Altera est opinio scientificorum qui ad cogitationem Ipparci Niceani ducunt praecessionis studi inventum, cui tribuendum est instrumentum dictum Astrolabium. Attamen opinio auctorum iam dictorum non errat cum inventum extendant usque ad Gentes Antiquisssimas, quarum Fabulae veritates abdunt quae figuris Mythicis teguntur et mente indagatrice legendae sunt si revertimur ad poema Scandinavum, “ Kalevala", ibi invenimus rem singularem appellatam “ Sampum". Quidam, cui nomem Ilmarien, ut obtineat ut uxorem filiam cuisdam cui nomen Pohjola, hanc rem singularem fabricat, quam mulier maga loco celato montis ponit. Auctores rem dicunt esse universum. Etiam apud Phrygios Dyonisius iocat globo et hoc in loco videre possumus terrae. Etymologice, verbum venit ex lingua Latina, quo indicatur Anticipatio, quae praestat , datis temporus conditionibus. Ita, ut aequinotium vernum natum novum vel renovationem significat, aequinotium autumnale occasum indicat rerum. Heraclitus dicit unam viam: superiorem et inferiorem. Attamen ad aspectum inquietantem consideratio de evento temporali dicto potest nos ducere. Sunt paleontologi quidam, quibus nomen Davides Raup et Jacobus Sepkowsky, cum exstinctioni speciem viventium studuerint, intellexerunt hanc calamitatem evenire circa rythmum 26. 0000 milium annorum, cuius computatio proxima est illius praecessionis aequinotiorum. Ita quoque 26.000 milibus annorum dilabitur species quaedam vivens. Cur hoc event quoque 26.000 annis?. Responsum nobis dat casus ipse. Cum terra eo moment gyrum totum egerit ad praecessionem perficiendam, ea fasciam asteroidum intrat ( cui tribuitum est nomen eius qui id invenit) : nam is descripsit fasciam ut nebulam appelatam Oort ex nomine huius. ) .Hic contactus causat casus in solum terrestre Astrorum errantium immanem caedem adferentium victimarum. Nam inter eventa mirabilia sed fatalia aportet enumeremus similem cladem illimitatam. Antiqui solebant indicare momenta singularia quae extra cursum temporis suetum eveniebant terminis praecipuis: kairo et portento. Sed Kairos (ut Rudolphus Otto dicit in libro suo celeberrimo) indicat momentum clarissimum et eodem modo terribilem,illud ex momentis potest ad hanc sphaeram pertinere, in qua praesentia divina manifestatur. Latini verbo portento indicabant contra casus ( etiam naturales) qui enumerari non poterant inter res consuetas vel quottidie notas. Constat Graecos tempus suescere definire vario modo, cui nomina specifica tribuebant Aion, Kronon, Kairon. Quantitate definita vel indefinita( Aion exstensionem indefinitam exprimebat, Kronos gradationem definitam) . Temporis indicatio signabatur ab Antiquis. Ita computatione astronomica alteri significationes in astris quasdam legebant, alteri eorum positione vel coniunctione beneficium vel maleficium inveniebant . Hodie re vera sunt qui dicunt ( ut Stephanus Gould),vitam si novum initium impenderet, totam alteram exitura esse. Eventum mirabile in Astronomia est Coniuctio inter Jovem et Saturnum, quod perrarum est. Nam, cum factum sit anno septimo a.Ch.n.,nauti putaverunt esse Cometem cauda praeditam. Apparitio stellae crinitae facta est saeculis subsequentibus Decimo tertio (1226), et Decimo septimo (1623) millesimo vigesimo ( 21 Die mensis Decembris) apparuit et putatur hoc eventurum esse annos bis millesimo octogesimo. Apparitio huius Stellae potest aestimari inter portenta fausta. Non mirum est, quod verba prima specie dissimilia possunt apta esse ad res non contiguas exprimendas, ut Aion, quod sequentiam temporum valde amplam manifestat, et in Doctrina Gnostica Ireneus Lugdunensis mostrat gradus scalae cosmicae divinae Conflagratio potest putari Kairos , quia collocatur in fine Cycli et semper repetitur eo momento. Nos econtra extra hanc considrationem iam sumus, in sequentia temporis mumerica collocamur. Non inutile est recordari hanc sequentiam conceptam esse sub forma tabulae chronologicae a docto viro, cui nomem Sextus Iulius Africanus, qui enumerat ab origine aetates usque ad suam. Si opus maius perditum est, fragmenta servata sunt ab historicis (inter quos Georgius Sincellus Byzantinus). Non tam in Chronologia vis operis constistit ,quam in fragmentis historiae Manetonis ( Historici Aegyptii vitam pharaonum narrantis). Haec fragmenta historici Aegyptii inveniuntur etiam apud Josephum Flavium ( vide “ Antiquitates Iudaicas “ et “ Contra Apionem”). Eusebius Cesarensis potuit se referre ad Iulium Africanum cum vellet construere chronologiam usque ad Hunnos ( Tertio seculo p.Ch.n.). Altera est computatio Jeronymi. Re vera computatio aetatum apud Julium Africanum pervenit ad annum ducentesimum vigesimum unum p.Ch.N., anno quo conflagratio fit. Secundum eum, aetas mundi in sex milibus annorum consistebat et id affirmabat ,quod adhaerebat theoriae dictae Millenaristae aestimabat Mundum dilapsurum esse post aliqua annorum milia).

Nobis tamen nota iam est sequentia temporum numerata. Nam si nos referimus ad auctorem modernum, cui nomen Fernandus Braudel, in libro suo, cui titulus “Memoires de la Mediterranee“ (de recordationibus vitae Mediterranae),conficit Kalendarium Cosmicum ab Homine Habili usque aetatem nostram. Eodem modo Carolus Sagan astrophisicus conficere Kalendarium cosmicum amplius conatus est ab origine Mundi proficiscens. Attamen haec computatio linearis est et mirum non est ,si civitas Aegyptia non collocatur tria ante milia annorum ,sed decem anteo milia annorum. Quod innumeri archeologi affirmant (inter quos Antonius West) et collocat priorem stirpem regalem Aegyptiam quadraginta ante milia annorum. Plus dicendum est: historia posse percipi sub computatione Fractali. Haec methodus nos ducit ad modum circularem vel spiralem, qui invenitur in proecessu naturali. Ut bene hoc intellegamus, vel potius in hoc bene intendamus, auxilio nobis sunt Scientiae naturales, ut Botanica, Biologia, Astronomia, (haec ut Scientia Physicae). Non inutile est hic recordari seriem numerorum conceptam a maximo Italico mathematico, cui nomen Fibonacci ,dictam Sectionem Auream. Declinatio etenim numerorum, inventa a mathematico, in natura observatur fixa. In Biologia haec formulatio bene videtur in forma Cellularum, in Morula et Blastocisti,tamquam in initio processus embrionalis. In Botanica eam invenimus in multis Leguminibus et Fructibus: ut Heliotropio, Rosa Cania, Iride versicolari, Hepatica nibili, in Brassica Romana et Oleracea . In conformatione foliorum harum plantarum rotationem horariam et antihorariam invenimus. Etiam in testis idem schema invenimus ut Nautilo et Coclea, quod reperitur apud testacea animalia praehistorica, ut Amnonites. Haec Animalia duplice Valva praedita, sparsa ubicumque ( praecipue in Italia et Sicilia, fixa in rupibus Appenninis ) praesentabant corticem super se rotantem ut spiralem. Ammoninetes eandem formam ostentabant etsi variam aspectu, ut Cirroceras. Non dissimilem formam praebebant testae hodie exstinctae ut Cidaris Cidaris, Lopha duplici valva, Echinus marinus. Apud proinde alios artis campos hanc formam invenimus: Musicam, Architecturam ( ubi celeberrimus artifex Leonardus De Vinci confecit “ Hominem Vitruvianum"). In Astronomia reperire hunc modum in Atomis, in Systemate solari et in Lacteo circulo possumus. Anglice haec forma recurrens dicitur “ Pattern" , quae significat exemplar, imago, figura typica. Huic considerationi adhaeret dictum Heracliteum:” Tempus puerum esse iocantem tesseris in tabula latruncularia “( Diels/Khanz).

Index librorum consultorum: “Il mulino di Amleto “ Giorgio De santiliana, Edizione Adelphi; I Presocratici, Edizione Bompiani; Fernand Braudel: Memorie del Mediterraneo, Edizione Bompiani; Sesto Giulio Africano , Le Cronografie; Stephen jay Gould: La vita Meravigliosa Edizioni Feltrinelli; Il Kalevala: Elias Lonrott Edizioni Mediterranee.

Scripsit Fabritius Manco - 29/01/2021 09h53


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: