Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
SPIEGEL ONLINE - 05

DINOSAURI QUARE INTERIERINT

Dinosauros interiisse asteroîdibus collisis

Dinosauri interiêrunt, quia ante 160 (centum sexaginta) miliones annorum duo asteroîda gigantêa in universo inter se collîsa sunt. Hoc factum esse astronomi nunc concludunt simulationibus computatro factis. Fragmenta collisionis illisa sunt terrae - necnon lunae et marti et veneri.

Necesse est collisionem, quae ante 160 (centum sexaginta) miliones annorum facta est in cingulo asteroîdum systematis solaris nostri, fuisse ingentem. Glaeba, quae fuit diametro 60 chiliometrorum, celeritate 11.000 (undecim milium) chiliometrorum horalium, collisa est cum alio asteroîde, quod fuit diametro 170 (centum septuaginta) chiliometrorum. Haec quidem computata sunt a Vilelmo (William) Bottke eiusque collêgîs, qui sunt membra Austro-occidentalis Instituti Investigationis in Coloratâ Americanâ Civitate foederali siti.

 

TABES GLOBALIS: DINOSAURI QUARE INTERIERINT


Illisio: Asteroîdes, quod ante 65 miliones annorum terrae iniectum est (v. partis dextrae imaginem inferiorem), dicitur exortum esse ingenti collisione ante 160 miliones annorum factâ (imago sinistra). soll Astronomi putant collisionem in margine systematis solaris factam esse causam mortis saurorum.


Illisio meteorîtae ante 65 miliones annorum facta (lineamentum): Ex annis investigatores inter se dissentiunt disputantes, quare aetate cretaceâ exeunte dinosaurorum stirps exstincta sit. Collisio meteorîtae una tantum est thesium, quae in utramque partem disputantur.


Imago radarica partis boreo-occidentalis paeninsulae Yucatan: Margo cratêris meteorîtici 180 chiliometra lati dilucidê cognoscitur formâ semicirculari - quamvis hodie profunditate est trium vel quinque tantum metrorum. Maculae obscurae sunt foramina aquatica, quae appellantur sermone vernaculo Cenotes.


Imago satellitis terrestris eiusdem regionis: Variis undarum longitudinibus, quae insunt aut paene insunt zonae infrarubrae, apparent variae vegetationes. Alba macula rotunda est urbsMerida, quae inhabitatur a septingentis milibus hominum.


Crater Chixulubianus in chartâ gravitationis illustratus: Meteorîtâ illiso effectae sunt fortes anomaliae gravitationis.


Strata lapidum limitis aetatum cretaceae et tertiariae, quae sita sunt in Mexico boreali: Saxa harenosa complura metra lata fortasse post illisionem meteorîtae Chixulubianam deposita sunt effectu megacŷmatum (megacŷma, -atis n. = Tsunami).

Investigatores in periodico scientifico, c.t. „Nature" (t.449, p.48) referunt ingenti collisione exorta esse 300 (trecenta) ferê fragmenta diametro plus denorum chiliometrorum necnon 140.000 (centum quadraginta milia) fragmenta diametro plus unius chiliometri. Hanc collisionem magnam vim habuisse - etiam ad animantia terrestria.

Centum milionibus annorum postea, id est ante sexaginta quinque miliones annos, secundum investigatorum computationes fragmentum, quod fuit diametro decem chiliometrorum, in terram proiectum est. Investigatores scribunt hôc fragmento illiso clima terrae abruptê mutatum esse, dinosauros interiisse.

Alii scientistae hanc thesin solitam meteorîtae necantis in dubium vocantes provocant ad eruptiones montium ignivomorum et climatis mutationem et penuriam dinosaurorum femininorum - sed Bottke eiusque collegae haec non credunt. In periodico "Nature" iidem scribunt alia fragmenta asteroîdibus in margine systematis solaris collisis exorta milionibus annorum delabentibus illisa esse in lunam et venerem et martem ibidemque postea multos cratêrês illisionis relictos esse.

Investigatores autem nituntur simulatione computatrali, ad quam faciendam computatro inditae sunt cum cetera tum praecipuê asteroîdis in terram illisi fragmentorumque adhuc in universo volitantium motionis computationem necnon aetatis determinationem chemicam.

Verisimile esse, cum ante 65 miliones annos asteroîdes decem chiliometra latum illideretur, effectam esse procellam igniferam et immensas copias pulveris atmosphaerae terrestri illatas esse. Iisdem obscuratum esse lumen solis. In terrâ refrigeratâ exortam esse hiemem globalem, qua interierint multae plantae bestiaeque. Locum, quo meteorîtes illisus sit, hodie adhuc videri posse: esse cratêrem Chixulubianum in Yucatan paeninsulâ Mexicanâ situm, cuius diameter sit 180 chiliometrorum.

Hanc relationem d.05.m.Sept.., h.19.26, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Appendicula grammatica ab interprete subiuncta

Verbum „asteroîdes, -is n." respondet adiectivo Graecanico, quod est neutri generis; idem significat „id quod est stellae simile" et in casûs declinandum est ratione, quae sequitur (cfr William T. Stearn, Botanical Latin - History, Grammar, Syntax, Terminology and Vocabulary, 2.a ed., Edinburgh 1967, p.97: GROUP C bryoides (N.) et epiphloeodes (N.)).

singularis

pluralis

N.

asteroīdes

asteroīda

G.

asteroīdis

asteroīdum

D.

asteroīdī

asteroīdibus

Acc.

asteroīdes

asteroīda

Abl.

asteroīde

asteroīdibus

Alterum nomen astronomicum, quod supra invenitur, est meteōrītēs, -ae m. (cfr syēnītēs, -ae m., basanītēs, -ae m., sc. lapis). Idem declinatur secundum primam declinationem.

Scripsit Nicolaus Gross - 07/10/2007 16h12


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: