|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
RES FORTE INVENTA Inventum esse gluten* Romanum efficacissimum Subito mira fila tracta sunt de casside equitis Romani, quae habuit 2000 (duo milia) annorum - archaeologi Bonnenses invenerant partes glutinis antiqui relictas, quo adhuc cohaereant partes conglutinatae. Investigatoribus quamvis nôtae sunt substantiae, quibus hoc gluten commiscebatur, nondum contigit, ut ipsi fabricarent tale gluten. Iidem vênêre, vîdêre, glutinavêre: Romani antiqui iam utebantur glutine universali, quo argentum et ferrum inter se conglutinarent. Cooperatores Musei Terrae Rhenanae in quadam Romanâ casside pretiosâ aetatis 2000 ferê annorum, quae gerebatur ostentationis causâ, nunc invenerunt reliquias glutinis antiqui. Francus (Frank) Willer restaurator exponit fabros Romanos hôc glutine tenuem laminam argenteam agglutinavisse ferreae cassidi quae ornata esset coronâ laureâ.
Francus Willer a SPIEGEL ONLINE interrogatus: "Insigniter" inquit „et feliciter accidit, ut post duo milia annorum in casside adhuc inveniremus reliquias huius glutinis". Francus etiam perquisiverat larvas bellicas in proelio Variano adhibitas, in quibus etiam argentum ferro erat affixum. Idem archaeologus sentit verisimile esse etiam larvas esse conglutinatas, sed easdem peius esse conservatas, quam ut invenirentur partes glutinis residuae. Aliter res se habet in casside equitis, quae inventa erat in Coloniâ Ulpiâ Traianâ (i.e. Xanten in oppido Rheni inferioris) : Eadem cum per 1500 (mille quingenta) annorum sita esset in fundo Rheni, gluten non infestum erat oxygenio âëris dissolventi. Francus affirmat itaque partes metallicas eodem glutine adhuc stabiliter cohaerere. Cooperatores musei hoc gluten forte fortunâ invenerunt pusillam particulam probandam e casside eximentes. Calore, qui serrâ subtili exortus, subito argentum a ferro absolutum esse et inter ferrum et argentum tracta esse fila aenigmatica. Francus: "Primo" inquit nescivimus, e qua materiâ haec fila constarent. Analysibus in laboratorio factis inventa esse partes glutinis: Romani gluten suum universale commiscuerunt e bitumine et sebo bovino et pice corticis arborarii, quae iam aetate lithicâ ad glutinandum adhibebatur. Quando fieri poterit, ut denuo conglutinetur glutine Romano? – Francus: „Nondum" inquit „nobis contigit, ut ipsi tale gluten commisceremus." Partes ingredientes nullas quidem esse nisi tres, sed easdem esse posse variis consistentiis – a statu solido usque ad statum liquidum. Itaque laboriosum esse hoc gluten Romanum denuo fabricare. Fortasse addita esse etiam mineralia, quales sint scobes tegularum aut fuligo aut harena quarzica. Tamen – Francus putat, si quidem contigerit, ut denuo commisceatur gluten Romanum, nequaquam fore, ut hoc gluten antiquum modernis glutinibus superetur: "Hoc gluten" inquit „etiam post 2000 (duo milia) annorum est vi cohaesivâ. Quale gluten modernum tam diu conservatur?" _____________ *glūten, glūtinis n. – orig. Leim; Angl. glue; Fr. colle; Ital. colla; Hisp. cola, pegamento; Neogr. κόλλα.Hanc relationem d.04.m.Dec.,h.17.29, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/Scripsit Nicolaus Gross - 29/01/2008 23h06 . .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||