|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
AXOLOTL EMORIENDUM TIMETUR Piscis ambulans in periculo 'Monstro aquatico' Mexicano, ut a plebe hic nominatur, sive axolotl, extinctio imminere monent biologi, quorum sententias citat agentura diurnaria Associated Press. Axolotl est bestia vero mirabilis atque unica, nam solum uno in lacu Xochimilco (qui erat olim lacus sanctus Aztecorum) ad urbem capitem Mexici posito fossisque ei addictis habitat. Nota etiam apud huius regionis incolas nomine "piscis ambulantis", dum a biologis nomine Linneano Ambystomatis Mexicani nuncupata, est illa re vera genus salamandrae, cuius larvae metamorphosi in animal terrestre subicere nequeunt, ergo adultum axolotl in lacu vitam pergit bronchiis in aqua respirans. Axolotl, quod cibus magni momenti Azteci esse solebat necnon heros mythologiae eorum, nunc imminet aqua polluta ab urbe Mexicopoli illuc canalibus adducta. Ac fortasse magis periculo ei sunt pisces alienigeni a hominibus in lacum Xochimilco nuper advecti, qui propagunt hic citissime sine hoste ullo iis naturali, ut sunt tilapia Africana et carpa Asiatica. Hi ambo pisces parvas salamandras comedunt atque essent quoque alios cibos magni in catena alimentaria harum salamandrarum momenti. Numerus axolotl decidisse a scientistis putatur a circiter 1.500 per miliare quadratum anno 1998 ad hodiernum numerum 25 animialium per miliare quadratum huius lacus. Scripsit Stanislaus Tekieli - 07/11/2008 10h05 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||