Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 27 mensis Januarii 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
PRIMA PHOTOGRAPHEMATA PLANETARUM EXTRASOLARIUM

PRIMA PHOTOGRAPHEMATA PLANETARUM EXTRASOLARIUM

Eodem fere tempore duo greges astronomorum reportaverunt se prima post memoriam gentium photographemata fecisse planetarum (sive stellarum vagantium) extrasolarium, id est, qui planetae non circum Solem nostrum vehuntur sed circa alias stellas feruntur - nuntiat novissima editio actorum "Science".

Inter photographematis adest etiam supra monstratum imago trium planetarum, qui circum stellam quandam constellationis Pegasi se movent. Alibi photographatus est etiam planeta orbitam faciens circum stellam a nobis remotam longitudine 25 annorum luce mensorum; hic videtur studiosis esse minimum ac frigidissimum obiectum adhuc notatum extra systema solare.

Adhuc de praesentia planetarum alias stellas circumvagantium coniectabamus imprimis de vacillationibus lucis talis planetae stellae maternae, cum casu planeta recte inter nos et scutum stellae moveretur. Nunc primis stellis vagantibus extrasolaribus photographatis facilius erit astronomis compositionem chimicam eorum investigare necnon de atmosphaera ipsorum aliquid iudicare.

Quod simul duobus gregibus inter se minime coniunctis - scilicet Universitatis Californianae, duce Paul Kalas, qui astronomi adhibebant telescopium Hubbleianum, necnon Instituti Hezbergiano Astrophysicae (Herzberg Institute for Astrophysics), duce Christian Marois, qui studiosi Canadienses telescopis Hawaianis Keck et Gemini usi sunt - contigerit photographemata planetarum extrasolarium facere, astrophysicus Britannicae Universitetis Exoniensis (University of Exeter), Mark McCaughrean, commentatus est talibus verbis: "Res evenit quaesi cum laophoribus Londinensibus - exspectas unum per tota saecula et statim quattuor adveniunt".

Scripsit ANL - 15/11/2008 17h00


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: