|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
NOVUM REPERTUM PALAEONTOLOGORUM Superbe sauros ambulasse Contra adhuc praevalentem opinionem, dinosauri capita sua satis alte, et non humile, tenere solebant - docet investigatio novissima doctoris Michaelis (Mike) Taylor Universitatis Portsmouthianae, qui Britannus putatur esse unus palaeontologorum maximi in orbe terrarum momenti. Haec reptilia antiqua gigantea ambulasse cogitat Taylor, necnon grex collaboratorum eius, aliquantulum "superbius", quam monstratur in picturis atque ipsis corporibus sceletisve dinosaurorum, quae in multis musaeis quasi exempla reconstructa advenientibus visui praebentur. - Haec corpora recontructa corrigenda sunt dixit doctor Taylor diurnariis radiophoniae publicae Britannorum BBC, ossibus colli permultorum dinosaurorum a se investigatis. Quae studia adduxerunt eum ad opinionem sauropoda extenso sursum collo ambulasse, aliquantum instar hodiernorum zarafiarum (camelopardalum). Ita folia arborum carpere potuerunt hae bestiae etiam altitudine quindecim supra terram metrorum. Taylor vult tamen immutatum relinquere plaeclarum corpus reconstrucum diplodoci, quod monstratur in Musaeo Historiae Naturalis Londinii, teneat ille caput sui pronum. - Tenet ille caput ita ut facere solebat, cum aquam haurire cuperet docet palaeontologus. Scripsit ANL - 30/05/2009 10h08 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||