|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Fulgor ignótí generis per tenébrás sulcum traxit
Ministrátió Meteórologica Foederális (in CAU) rettulit dié Mercurií noctú fulgórem uelut bolidis lúcidissimae in tenébrís excanduisse, ab oriente in occásum prócédentem per partem septentriónálem regiónis q.d. media occidentális, nón sine rúmóribus dé tonítrú caelestí. Huius éuentús imáginés cínématoscopiís captae sunt, cum únó ex autoraedá uigilis públicí in cíuitáte Íouá tum alteró apud studiórum úniuersitátem sitó. Praebétur illíus ministrátiónis séde interrétiálí fulgórem per caelum uélócitantem modo post horam uícésimam secundam animaduersum esse, lúcemque eius in cíuitátibus Misúriá septentriónálí, Illinoeá, Indiáná, et Uisconsiniá merídiónálí uísibilem fuisse. Bolidem dénique minórés in partés fractam esse et longé ante horízontem dispáruisse. Aliós dícere domós, arborés, tintinnábula afflátícia sub eius transitú tremuisse et aliós etiam referre dé longá disruptióne sonicá. Cínématica ex autoraedá cuiusam uicecomitis gregárií in comitátú Houardánó Íouae (Howard County, Iowa) capta monstrant caelum bolide praeteruolante paene uelut sub sóle illúminátum. Uicecomes gregárius Tímotheus Beckman máne dié Iouis díxit per statiónem radiophónicam Tsicáginensem sé cum prímum caelum élúcéscens uídisset causam fulminis existimásse, sed deinde intelléxisse ita haud fierí posse propter diúturnitátem. Sésé in compitó ad oppidum Almam cíuitátis Íouae fuisse, cum fulgórem spectásset séque núntiátrícem suam certiórem reddere cónátum, quae sibi fidem habére recúsáret dónec imáginés apportáuerit. Imáginés plúrés bolidis quoque captae sunt magnétoscopió interrétiálí apud úniuersitátem studiórum Uisconsiniensem in urbe Madisonió. Instrúmentum radaricum Doppleriense Ministrátiónis Meteórologicae apud Urbem Quaternáriam (Quad Cities) partem uestígií fúmárií ex illó incendió détéxisse uidétur. Appáret uelut línea gracilis super partés comitátuum Uisconsiniánórum q.d. Grant et Iowa Sédés interrétiális prófert sulcum distáre 88 milliáriís in septentriónés ab urbe Davenporticá et altitúdinem habére 24000 pedum. d. 15.4.10 h. 17.00 á Brennó Uisconsiniánó latíné reddita ex fonte Sun-Times Media, USA http://www.suburbanchicagonews.com/napervillesun/news/2162186,fireball-mystery-sky_SCN041510.article Scripsit Brennus Uisconsinianus - 16/04/2010 10h26 . .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||