|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
NAVIS SOLE PROPULSA AETHRAM TRANSCURRIT Icaros Venerem petit
Iaponica agentura spatio cosmico explorando, JAXA, divulgavit prima photographemata veli a percontatro Icaros extenso, quod velum radiatione solari utens hoc percontatrum propellit. Qui est primus post memoriam gentium usus energiae solaris ad naves cosmicas promovendas necnon primum velum extra terra extensum. Icaros die 21 Maii in aetram prosiluit, insidens "capiti" missilis, quod praeter se etiam specillum Akatsuki, nunc quoque Venerem petens, ferebat (Akatsuki tamen propulsione classica utitur). Demum post tres septimanas volatus Icaros conatus est velum expandere; quod conamen omnino optime contigit. Velum percontatri, superficie ducentorum metrorum quadratorum, factum est e membrana polyimidica crassitudine 7,5 micrometri. Iam nunc Icaros a terra amotus est 7,7 milionibus chiliometrorum, petens orbitam Veneris. Vela solaria sperantur a scientistis fore motra futura navium cosmicarum longinqua loca universi petentium. Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl - 18/06/2010 15h18 . .
|
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||