Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 24 mensis Augusti 2019
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
Il Cern cattura l'

Anti-materia capta est

Primum anti-atomi postquam creatae statim non evanuerunt

In capsula reclusa, anti-materiae fragmenta tam insolita sunt quam vivus alienigena: in opificio scientifico Genevano CERN physici atomos anti-hydrogenii creaverunt et secluserunt antequam in energeticam nebulam evanescerent. Anti-materia perraro in rerum natura comperitur: cuius proton negativum, electron positivum onus electricum ferentes quotiescumque cum materia nobis nota conflixerint energia promanata invicem in nihilum redduntur, quam ob rem anti-materia adhuc in opificiis CERN creata post pauca millisecunda evanuerat, nam capsula ipsa ex materia est.

Novo experimento Alpha appellato ex millenis simul genitis duodequadraginta atomi anti-hydrogenii seclusae sunt, postquam prope gradum nullum Kelvinianum refrigeratae (id est CCLXXII gradibus Celsianis negativis) et campo magnetico in media capsula pulsae erant, ne parietes attingerent: ita per secundi sextam partem superfuerunt, quod studiosis ad novas res comperiendas sufficit. Experimentum in actis "Natura" (Nature) narratur.

De hoc primum se interrogant studiosi, cur materia in universo abundet, anti-materia fere absit: si ambae pari pondere adfuissent tempore Immanis Eruptionis (Big Bang), mundus brevissimo tantum tempore ut energiae subita diruptio fuisset. Gotifredus Hangst experientium dux "Nemo novit - inquit - cur in rerum natura anti-materia fere absit; collaetamur quod in machinis nostris nonnullas anti-atomos comprehenderimus. Prompti sumus ad anti-materiae demum attactae secreta carpenda." Si enim quibus rebus hydrogenium ab anti-hydrogenio differat indagaverint, physici naturae speculi "vitia" intelligere poterunt, unde explicetur cur tantum materia anti-materiae praestet.

Anti-materiam esse anno MCMXXXI Paulus Dirac adfirmavit. Novem atomi anti-hydrogenii primum Genevae creatae sunt anno MCMXCV; post annum bismillesimum instrumenta technologica talia exstructa sunt, ut in nosocomiis morbi aliquot Positronibus (id est electronibus positivis) Emissis Tomographia (PET) investigentur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 21/11/2010 17h56


BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: