Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 31 mensis Octobris 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA

NOVA NORMALITAS RECEDIT

Tot res tam rapide mense Martio huius anni, qui pro bismillesimo vicesimo habetur, acciderunt ut discipulis meis valedicere non potuerim; ut tussire coram hominibus multo magis quam antea erubescerem; ut lavatricibus demum lavandaria mea in lavatorio concredere dubitarem, metuens ne lavatorium ad tempus non modicum subito clauderetur, accessus ad id intercluderetur indumentaque illic lavanda posita recipere iam non possem.

Medio enim mense Martio huius insoliti anni die Saturni mane per nuntium telephonicum accepi scholas ad tempus indefinitum pestilentia coronaria ingruente suspensas esse; postridie autem audivi domuegressionem nocturnam esse vetitam, quamobrem in popina inter amicos cenandi depositum est consilium. Mox in pantopoliis ac tabernis quicquid emere magis magisque laboriosum propter distantiam inter homines servandam est factum; quin immo post paucos dies multae res ad vivendum minus necessariae iam emi non poterant, neque licebat potuum alcoholicorum lagoenas pretio soluto sibi comparare, ne quis, puto, temeto praeditus ad comissationes lasciviores congressusque frequentiores nimis pronus evaderet. Brevi postea in popinis vel prandere vel cenare est vetitum; neque fieri potuit quin plurima in scriptoria, tabernas, sedes mercatorias aliusque generis officinas omnibus qui ore nudo accederent (oris scilicet tegumen non gerentes) ingressus negaretur.

“In aeriportu alibique pavor ac confusio regnant, omnes fugiunt; ut proficisci eis liceat magna pretia solvere non recusant”. Tale aliquid, etsi non his verbis, paucis post scholarum suspensionem diebus a sodale quadam mea audivi; quae ipsa aufugere conabatur Caebua, ex urbe veterrima Philippina in qua etiam nunc versor, antequam omnes praestituti aeroplanorum volatus propter generalem conclusionem adversus morbi diffusionem imperatam abolerentur. Deinde in taberna itineraria mulier quaedam, quae inter negotiorum antistites numerari videbatur, animi sui tranquillitatem ostentabat –ut professio eius postulat– volatum aeroplanarem idoneum sodali meae quaerens; ipsa autem amica, quam comitabar, aliquid sollicitudinis de incertissimo futuro prodebat, cum, volatu eius originali pro cancellato habito, alium sibi acceptabilem in quemvis fere locum Europae Occidentalis destinatum rogaret, hoc bene sciens, quod, si idem postridie factura fuisset, alia volatra sibi satis apta ad iter ex Insulis Philippinis in Europam faciendum haud facile invenire potuisset.

Quattuor iam menses inde a diebus illis Martiis, de quibus sum supra locutus, libertatum restrictiones haud parvas patimur necnon quaestus inopiam permulti nostrum ferunt. Ceterum non desunt, usque ad praesentem diem, homines qui, in Philippinis animi causa aut ad opus faciendum peregrinantes, has insulas Asiaticas iamdudum cupiant relinquere neque tamen possint; inter quos modo fuit et vir quidam Estoniensis qui centum et decem dies in aeriportu Manilensi inclusus exspectavit dum domum redire tandem posset, de quo plura Deo volente alias.

Priore vero dimidia mensis Iunii parte iam ad gradum successivum processeramus ut ad vitae cottidianae consuetae redintegrationem perveniremus, cum multiplicatio morbo coronario laborantium magistratus ad severiores normas denuo imponendas impulit. Dein tantum in peius res mutatae sunt ut vehicula cataphracta militaria ad populum coercendum adhibita, etsi non maxima neque armatissima, in viis Caebuae mense Iunio ad finem vergente sint conspecta, ut fama tulit atque imagines photographicae testantur.

His autem mensibus magis et magis de “nova normalitate” sermo fit, quae iunctura verborum ipsa nova non est, sed renovatus est usus eius relatione facta ad vitae condiciones quae viri coronarii diffusionem sunt secutae. “Nova normalitas” haud improprie neque vero auribus hodiernis blandiendi causa dicitur, si de systemate seu compositione novarum peculiariumque normarum sermo esse debet; de compositione sane legum, praeceptorum, normarum normularumque quae temporarie, post dies pestilentiosos pessimos maximumque discrimen, ad publicam salutem tuendam promulgantur antequam pestis periculum remedio invento tandem evanescat, nam hominum vitam inter summi discriminis tempus et tempus plenae libertatis moderantur atque regunt. Hic autem, in urbe quidem Caebua –non de Insulis Philippinis omnibus loquor neque de tota hac insula quae item Caebua vocatur–, nova normalitas non tam prope igitur esse videtur; diutius est patiendum priusquam instituatur, diligentius est praescriptionibus salutaribus hodiernis obsequendum.

Si forte –obiter leviterque hoc tangam– aliquantulum curiosuli estis ideoque cupitis de sodale mea scire, num Europam ante volatuum aeronauticorum suppressionem attingere mense Martio valuerit, dicam pro Matrito (ad quam urbem tendebat) Vindobonam ab ea mox attactam esse ibique XIV segregationis cautionalis dies ipsam coactam degisse. Vobis denique suadeo, si nova normalitate iam fruimini, ne haec obliviscamini, nullam nempe orbis terrarum plagam in summum periculum ac discrimen reverti iam non posse multisque etiam in locis hodie ad eandem normalitatem novam adipiscendam et viros et mulieres et pueros adhuc tendere.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 15/07/2020 23h13



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES In Italia ad propagationem viri coronarii coercendam cum cinematographea ac theatra clausa sint, omnes artifices et operarii spectaculis servientes, qui valde reclamant, in magna difficultate versantur.
Venetiis aggeres mobiles sublati sunt ut aestum coercerent: auctus aquarum constitit et altitudo stabilis in urbe.
Berytus. Punici sapientes in morbo coronario detegendo canes XX exercitari irrogant, ut in Libanensibus aeriportibus uiro infectos inuenire possint. Quod enim sapientes propter optimum canum odoratum facile factu auspicantur.
Coniuges Canadienses testas et fragmenta musivi Pompeiis ante XV annos surrepta reddiderunt, cum ad credendum adducti essent malam sortem eas res sibi attulisse.
Praeses Trump in nosocomio militari inclusus est viro covidiano affectus. Multi reipublicae praeses sive gubernatores e variis nationibus ei litteras miserunt, qui optabant Praesidem valetudinem recuperaturum esse.


SOCIALIA
IN ORBE
IN ORBE
IN ORBE
OPINIONES

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: