Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 28 mensis Julii 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
SPIEGEL ONLINE - 30

LIS TARIFARIA1

Praepositos ferriviariorum a Manfredo Schell accusari

psychoterroris et populi stultificandi2

Curatione medicâ hic vir non mitescit: Manfredus Schell praeceptor syndicatûs hamaxistarum3 (GDL) ex oppido Radolfzell de operistitio4 hamaxistarum tarifario verba facit – satis dilucida. Manfredus praeceptores ferriviarios accusat „populi stultificandi" et „psychoterroris", praepositos complexuum mercatoriorum5 dicit esse „extraterrestres".

Hammaburgo ex urbeManfredus Schell praeses syndicatûs hamaxistarum simul ostendit se esse bonae spei hanc litem tarifariam superandi. Manfredus a diurnariis ipsius „Stern" inter curationem suam medicam in oppido Radolfzell interrogatus affirmavit: "Nos sustinebimus hanc pugnam operariam6".


Manfredus Schell praeceptor ipsius GDL: "Quidam telephonicê mihi minati sunt: Iste Schell non iam assequetur aetatem pensionis accipiendae!"

Quod ferriviae praeceptores obtulerant 2000 (duo milia) euronum semel solvenda, Manfredus dixit esse „populi stultificationem". Hanc pecuniam iure sic quoque esse collegarum sui hamaxistarum, quia praepositi ferriviarii horas superadditas7 non remunerarentur, sed huic pecuniae parcerent. Manfredus ferriviariis „psychoterrorem" obiecit, quia hamaxistas dehortarentur8 atque dimitterent9 propter commeatum ferriviarium10 periculosê conturbatum. Îdem praepositus syndicatûs hamaxistarum: "Necesse est" inquit „ut ferriviarii revocent istas dehortationes atque dimissiones."

Hartmodum (Hartmut) Mehdorn ferriviariorum praeceptorem et Margaretam (Margret) Suckale praepositam ferriviariorum personalem11 Manfredus dixit esse „extraterrestres", qui familiam ferriviariorum destruxissent. Margareta praeterea a Manfredo appellata est „super-cunaria12, quae vultu lepidulo in telecameras spectans enuntiaret ‚in Natale Domini etiam pecuniam superadditum iri’". Manfredus vituperat: "Summi ferriviae dispensatores13 originaliter cum non fuerint ferriviarii, qua sunt imperitiâ, non intellegunt conexûs rerum."

Se pugnare pro hamaxistarum dignitate et respectu. Eosdem mille quingentos tantum eurones in mense accipere ut initiale salarium solidum – hoc esse tamquam irrisorium. Munus praeceptoris ferriviariorum anno 1994 adhuc dotatum esse salario annuo 300.000 (trecentorum milium) euronum – hodie Hartmodum Mehdorn accipere plus 250.000 (ducentos quinquaginta milia) euronum in mense, i.e. tres miliones in anno. Margaretam Suckale praeceptricem personalem in anno accipere 1,7 (unum – virgula – septem) miliones euronum. "Equidem illis hanc pecuniam non invideo. At oportet illi tandem oculos aperiant et interrogent: Alii quantum accipiunt? Quomodo illi vitam degunt 1500 (mille quingentos) tantum eurones in mense accipientes? Illorum vita qualis est?"

Minae homicidii attentationisque bombariae in Manfredum dictae

Haud semel Manfredus aspera verba dixit in ferriviae dispensatores. Hartmodus a Manfredo aliquando iam appellatus erat „Rumpelstultulus"14. At Manfredus affirmat ex alterâ parte se ab Hartmodo iam increpatum esse ducem catervae tromocraticae totam terram terrentis.

Manfredus 64 (sexaginta quattuor) annos natus ipse dicit quosdam homines nomine proprio indicto sibi nuperrimê iterum iterumque minatos esse: "Dictae sunt minae in me, minae in functionarios15 nostros, iam dictum est: ‚Proximus vestrum domum relinquens sclopeto necabitur!’ Factae sunt minae attentationis bombariae. Quidam telephonicê mihi minati sunt: „Iste Schell non iam assequetur aetatem pensionis accipiendae!"

Tamen sese talibus minis non posse inquietari. Necnon Manfredus opprobria eorum, qui contendant eundem mediâ in pugnâ operariâ abiisse ad curationem medicam subeundam, firmo animo respuit: "Ego" inquit „non absum, equidem sum accessibilis die noctuque". Si ferriviae praeceptores oblaturi essent „aliquid novum, aliquid verê novum", se statim properaturum esse ad disceptationes redintegrandas.

Heri ferriviarii siverant ultimatum hamaxistarum exire nullâ tarifâ novâ oblatâ. Tamen GDL (syndicatus hamaxistarum) decrevit, ne operistitium faceret usque ad finem septimanae. Îdem enim syndicatus usque ad diem Veneris exspectat decretum Saxonici iudicii operarii Chemnitiensis16, quo fortasse hamaxistis permittetur, ut operistitium faciant etiam in commeatu mercium commeatuque remotiore17. Usque nunc hamaxistis operistitia non sunt permissa nisi in commeatu propinquiore atque regionali.

Hanc relationem d.30.m.Oct., h.09.23, a.2007 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit notulasque lexicographicas subiunxit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

1 līs *tarīfāria: orig. Tarifstreit (+tarīfa, -ae f. Tarif).

2 *stultificō, -āre: verdummen; *stultificātiō populī: Volksverdummung. cfr René Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance. Leiden/ New York/ Köln (E.J. Brill) 1994, p.344: stultifico, -are.

3 *syndicātus *hamaxistārum: Lokführergewerkschaft (GDL). *hamaxista, -ae m. Lokführer, i.e. is qui hamaxam (sive vaporariam sive electricam sive Diselianam) gubernat. Nomina „locomotiva", „locomotrix", „machina locomotoria", „machina vectoria" aut discrepant a sermone Latino aut sunt nimis longa (parum utilis est talis locutio qualis „operistitium ductorum machinarum vectoriarum" = theod. Lokführerstreik).

4 *operistitium, -iī n.: Streik.

5 complexūs mercatorii: Konzerne.

6 pugna operāria: Arbeitskampf.

7 hōrae superadditae: Überstunden.

8 dēhortor,-ātus sum, -ārī: abmahnen. dēhortātiō, -ōnis f.: Abmahnung.

9 dīmittō, -mīsī, -missum, -mittere: kündigen, entlassen; dīmissiō, -ōnis f.: Kündigung, Entlassung.

10 commeātus, -ūs m.: Verkehr; commeātus ferriviārius: Bahnverkehr.

11 praeposita *ferriviāriōrum persōnālis Personalchefin der Bahn.

12 *super-cūnāria, -ae f.: Super-Nanny. Cunaria sive gerula est curatrix infantulorum.

13 dispēnsātōrēs ferriviae: Bahnmanager.

14 *Rumpelstultulus, -ī m.: Rumpelstilzchen. Qui est nanus infernaliter iracundus. Persona cuiusdam fabellae

Grimmianae.

15 *functiōnārius, -iī m.: Angestellter.

16 Saxonicum iūdicium operārium Chemnitiēnse: Sächsisches Arbeitsgericht in Chemnitz.

17 commeātus mercium: Warenverkehr; commeātus remōtior Fernverkehr; commeātus propinquior Nahverkehr; commeātus regionālis Regionalverkehr.

Scripsit Nicolaus Gross - 30/10/2007 16h22



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses





BREVES Vincentius Nibali, Sicanus, vicit Circuitum Gallicum birotarium.
Post breves indutias, missilia conicere ex Gazae zona Hamas incipit, Israëlianorum par responsum sollicitans.
Post noctem displosionibus crebram, incipiunt Gazae et in Israele dimidii diei indutiae ad victimas adiuvandas.
Regimen Israëlianum reicit indutias propositas a ministro rerum exterarum Americano Kerry.
Puella octennis in Bengala occidentali violata et occisa est; cuius interfectores violenter aggressa est multitudo.


SCIENTIAE
HOMINES
OPINIONES
RELIGIO
ATHLETICA

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: