Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA
Cinematographica spectacula temporis acti... valete!

Cinamatographica spectacula temporis acti ... valete!

Quis, nisi Josephus Tornator (cuius omnes sine dubio magni fecerunt « Novum Cinematographium Paradisus ») narrare possit variam vitam quae his in locis agebatur?

Enarrare conabor aliquid simile quod in nostris parvis urbibus eveniebat memoriam repetens. Spectacula in spectaculis, spectatores actores fiebant ; varii erant animi motus : gaudium, fletus vix retentus, risus sine modo strepens…

Erat qui, labore in agris et itinere fessus, tenebrarum auxilio in cinematographio a Morphaeo excipiebatur, aliquando aliquo sonitu excitabatur sed, paulo post, vultu sereno tranquille ad somnum redibat.

Maxima excitatione afficiebantur adulescentes cum nuda partim feminarum corpora apparebant: immotis oculis alii alios cubito tangebant.

In parvarum urbium cinamatographiis aliquando (paulum!) impudica spectacula agebantur: saltatrices crura agitantes spectatorum (senum et adulescentium) oculos alliciebant ; spectaculo confecto feminae media nocte in hospitium se recipiebant, spectatoribus sequentibus, qui per fenestrarum fissuras corporum formas inspicere sperabant.

Fuit etiam caecus qui olim huius generis spectaculo adfuit ; spectator quidam, prope eum cum transisset, haec verba per iocum dixit : « Cur me non salutavisti ? ». Caecus contra : « Veniam peto – inquit – non te aspexi ! ». Risus abundavit.

Aestatis tempore cinematographica spectacula in loco aperto eveniebant.

Hoc enarrare necesse est.

Agricola cum filiolo constituit (quod rarissime faciebat) in cinematographium se conferre sed, labore fractus, dormitare coepit. Iuvenis quidam, cum e balneo redisset, dissimulans maxime pluere, anxium se fingens haec verba clamavit: “Nos miseros! Quomodo domos petemus nos, qui incaute sine umbrellis hic sumus ? ». Hae verba e somno agricolam excitaverunt, sed non omnino, quia parum compos sui non animadvertit minime pluere. Iocose ille iuvenis locutus erat, agricola dormiente aspecto. Qui exsecrari coepit : « Me infelicem, qui huc venire constitui ! ». Filiolus sereno vultu dormitabat. Iuvenis eiusque sodales summissa voce ridebant.

Erat qui secum ferebat pastillum, qui caricas, qui … ventre crepitabat, qui tabaci fistulam fumantem sugebat (quam salubriter!). Potiones quoque consumebantur, vitreis ampullis detectae, quae humi dimittebantur ut per declive pavimentum molesto cum sonitu volutarent.

Cum pluebat, necesse erat spectatores cinematographium petere umbellis praeditos. Strepitum ioce efficiebant umbellis pavimentum pulsantes : quidam pulsare incipiebat, alii sequebantur : « symphonia » inusitatis instrumentis locum complebat. Tenebrae omnia operiebant.

Tesserarum venditor, minime doctus aliquando de cinematographico spectaculo, spectatores valde errans certiores faciebat. « Navis aerata Potiomkin » (italice « La corazzata Potiomkin ») ?  Optima res ! De bello agitur !». His verbis spectatorum animos alliciebat. Spectator quidam, cum voces non audiret ( pellicula, de qua supra diximus, sonitibus carebat) reclamare magno cum strepitu coepit et sellas ligneas pulsans. Qui pelliculae curam habebat, claudicans, iratus et baculum extollens, insolenti spectatori haec verba dixit : « Desiste, cinaede ! Pelliculae sonitum attollere conatus sum, sed frustra ! Pelliculae vitium est ! ». Ignorabat is quoque pelliculam sonitibus carere.

Nemo est qui ignoret quod Fantotius de hac pellicula magna cum voce enuntiavit ad praefectum conversus : « Navis aerata Potiomkin … defecatio maxima est ! ».

Cinematographica spectacula temporis acti … valete atque valete !

Scripsit Dominicus Caveosanus - 22/03/2010 23h36



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur.
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur!
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur.
Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Micheál Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est.
Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est.


SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: