|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
ULTIMI NUNTII
AGENTURAE NUNTIORUM LATINORUM Communistae munere se abdicant Munere se abdicaturam, una cum regimine suo, nuntiavit ministra primaria Moldaviae, Zinaida Greceanii propter cladem adhuc regentis factionis communisticae in electionibus parlamentariis. Primum enim ab anno 2001 communistae non tenent maiorem partem sellarum, licet sint adhuc maxima vis parlamentaria: habent 48 legatos pro omnibus 101. Incertum tamen manet, utrum aliae factiones anti-communisticam coalitionem facere poterint. Fieri ergo etiam potest, ut mox communistae gubernationem terrae denuo capiant. Maxime tamen alicui parti difficile erit eligere novum praesidentem Moldaviae, cui, ut electus sit, vota dare debeant saltem 61 parlamentarii. - 26/08/2009 17h23 Sinae maxima exportatrix mundi Prima dimidia parte huius anni Sinae factae sunt maxima terra-exportatrix mundi, quem honorem adhuc Germania ab anno 2003 tenebat, nuntiat Mundana Organisatio Mercaturae (WTO). Germania primis sex mensibus 2009 anni venum praebuerunt merces summa 521,6 miliardorum dolariorum, dum Sinae 521,7 mld USD. - 26/08/2009 16h43 Corea Meridionalis satellitem in orbitam terrae mittit Primum in historia huius terrae, Corea Meridioinalis emittit in aethera missile, quod positurum est in orbitam terrae satellitem scientificum. Duarum partium missile Naro-1, pondere 140 tonarum altitudineque 33 metrorum, structa est, peritis Russis adiuvantibus, expensis 402,4 milionum dolariorum. - 25/08/2009 14h52 Australiani nova anni tempora sibi poscunt Hiems, ver, aestas autumnusque sunt tempora anni, quae valebant adhuc per totum orbem terrarum. Sed non porro videlicet valebunt in Australia, nam huius terrae biologi, climatologi aliique studiosi putant ibi divisionem in quattuor tempora anni minime aurae congruere. Horum studiosorum nomine Tim Entwisle, rector hortorum botanicorum Sydneianorum, appellat, ut detur Australianis licentia duo nova anni tempora habere. Quorum nomina Anglice sint 'sprinter' (initium scilicet veris) et 'sprummer' (tempus simul vernale et aestivale). - 24/08/2009 11h10 7 miliarda hominum 18. die mensis Octobris numerus hominum terram inhabitantium attinget septem miliarda, nuntiat prognosis magistratus USA. Incrementum recens populationis humanae magna ex parte effectus est multorum partuum inter Africanos. Huius enim continentis incolarum numerus modo limen miliardi superavit. - 24/08/2009 10h34 . . |
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||