Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 24 mensis Septembris 2021
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
1. ESTUANS INTERIUS:

Estuans interius/ ira vehementi/ in amaritudine/ loquor mee menti:/ factus de materia,/ cinis elementi,/ similis sum folio,/ de quo ludunt venti./ Cum sit enim proprium/ viro sapienti/ supra petram ponere/ sedem fundamenti/ stultus ego comparor/ fluvio labenti,/ sub eodem tramite/ nunquam permanenti./ Feror ego veluti/ sine nauta navis,/ ut per vias aeris/ vaga fertur avis;/ non me tenent vincula,/ non me tenet clavis/ quero mihi similes/ et adiungar pravis./ Mihi cordis gravitas/ res videtur gravis;/ iocus est amabilis/ dulciorque favis;/ quicquid Venus imperat,/ labor est suavis/ que nunquam in cordibus/ habitat ignavis./ Via lata gradior/ more iuventutis,/ implicor et vitiis/ immemor virtutis,/ voluptatis avidus/ magis quam salutis,/ mortuus in anima/ curam gero cutis.

2. OLIM LACUS COLUERAM:

Olim lacus colueram, olim pulcher extiteram, dum Cygnus ego fueram. Girat, regirat garcifer; me rogus urtit fortiter!

3. EGO SUM ABBAS:

Ego sum abbas.

4. GNOMI, COBOLDI ET TROLLES CANUNT, BIBUNT ET SALTANT IN TABERNA: IN TABERNA QUANDO SUMUS:

In taberna quando sumus, non curamus quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus. Quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna, hoc est opus ut queratur, sic quid loquar, audiatur. Quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt. sed in ludo qui morantur, ex his quidam denudantur, quidam ibi vestiuntur, quidam saccis induuntur. Ibi nullus timet mortem, sed pro Baccho mittunt sortem: Primo pro nummata vini,ex hac bibunt libertini; semel bibunt pro captivis, post haec bibunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis, octies pro fratribus perversis, nonies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus. Tam pro papa quam pro lege bibunt omnes sine lege. Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit servus cum ancilla, bibit velox, bibit piger, bibit albus, bibit niger, bibit constans, bibit vagus, bibit rudis, bibit magus, bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus, bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus, bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater, bibit iste, bibit ille, bibunt centum, bibunt mille: Parum sexcente nummate durant, cum immoderate bibunt omnes sine meta. Quamvis bibani mente leta, sic nos rodunt omnes gentes, et sic erimus egentes. Qui nos rodunt confundantur et cum iustis non scribantur.

Scripsit Fabricius Manco



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
INSCRIPTIONES SELECTAE
CIL, XI, 276
  HERMETICA
Riuuli pluuiae
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  CULTUS
ANTIQUI MORES (2)
De alea
  HERMETICA
Imber Aprilis
Haicu Latinum ab "Opaca Fronde"
  CINEMATA
CARMINA BVRANA: IN TABERNA
Pars II: Gnomi, coboldi et trolles canunt, bibunt et saltant in taberna

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: