Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 2 mensis Maii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CINEMATA
CAEDES

Caedes

(Carnage)

Quid spectator de hoc titulo putet ignorans nodos pelliculae quae nuper apud Certamen Cinematographicum Venetiae praebita est? Non de re bellica hic tractatur sed de humani animi investigatione et de consuetudine familiari civilique. Caedes non est corporum sed mentium morumque. Quod in opere filmico narratur per octoginta temporis minuta, in habitatione urbana Novi Eboraci plane efficitur,exceptis exordio et epilogo; ineunte fabula, ex longe in horto publico duo pueri, quorum alter re filius expositori est, conspiciuntur dum ad manus veniunt inter aequales. Deinde coniuges , Alan (Christoph Waltz), advocatus prosperi exitus et Nancy (Kate Winslet) consultrix pecuniaria, ostenduntur quos hospitaliter accipiunt alteri coniuges, Penelope (Jodie Foster) adiutrix domus editoriae et Michael (John C. Reilly) qui vendit sartagines: hospites parentes sunt pueri vim afferentis ictu fustis filio iis qui hospitium praebent, detractis duobus dentibus et tumefacto ore. Primum parentes utriusque pueri magna urbanitate colloquuntur ut homines feminaeque iura civilia observantes etiamsi dissimili loco sint; nam sine acrimonia nec lite in iudicio subscriptum est ab omnibus documentum de vi effecta ab uno puero erga alterum. Iam Alan et Nancy exituri sunt domo cum ob acre verbum revocantur iterum ad rem disserendam. Mox indoles pugnax matris offensi manifesta est adversum alteram elegantissimis vestimentis filium reum defendentem; cuius maritus advocatus saepissime telephonice colloquitur cum socio de negotiis turpibus medicamenti noxii; minime eius interest quid filius fecerit: putat eum paulum insanum esse. Michael, maxime urbanum se ostendens, dimidiam partem crustuli frigidi quae manserat edendam praebet, laudans peritiam mulieris de re coquinaria, dissimulanter hospites adloquens, quod puer et ipse comitem verberaverit, cum uxor audiens aegre hoc ferre videatur.

Paulatim contentio animorum modo inter binos coniuges, modo inter sponsum et sponsam, modo inter viros et feminas magis magisque auget; omnes ostentatione ac specie urbanitatis exuuntur; ablatis personis cultus civilis ipsi redeunt pueri luctantes inter sese. Nancy, ex stomacho laborans cum crustulum ederit, antea super pretiosos libros de pictura dominae evomit, deinde in aquam telephonium mobile mariti inicit cum non iam colloquia viri telephonica ferat; Michael adhuc urbanus monstratur dum nectat ac siccat libros mulieris usus instrumento crinibus tergendis idemque fit ab eo telephonio mobili alterius viri. Lis etiam inter Penelopem et Michael exoritur; cum ea a viro contempta atque irrisa sit ob studium Africae questionum, irata manibus eum percutit qui patienter ac dissimulate verberationes tolerat. Etiam inter viros intentio animorum maxima fit cum Michael telephonice didicit a matre absumi idem remedium non plane expertum de quo advocatus disputaverit cum socio. Coetus interrumpitur telephonii mobilis sonitu quod praeter exspectationem rursus suo munere fungitur. Exeunte fabula iterum ex longe in horto publico ambo pueri undecim annorum ludentes monstrantur.

Sive expositor scaenarum (Romanus Polanski) sive histriones maxima peritia spectaculum lepidum c iucundum reddunt quamvis argumentum gravius videatur. Jodie Foster agit optime partes mulieris irritae spei caedem incipiens, relicta ficta humanitate, sed ceteri histriones non minoris existimandi sunt.

Fabula abstracta est ab opere scaenico Yasminae Reza quod ex uno actu constat; etiam pellicula apparatum scaenicum servat, sed dispositor cinematographicus optime usus est imaginum consequentia, ostendens varias partes habitationis, angulos quoque motibus machinulae, tamquam si spectator adiret atque exiret ab omnibus cubiculis ac particeps actionis esset.

CAEDES (Carnage) GERMANIA FRANCOGALLIA 2011

Expositor et scriptor scaenarum: Romanus Polanski

Histriones: Kate Winslet, Christoph Waltz, Jodie Foster, John C. Reilly

Scripsit Lydia Ariminensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: