Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 28 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CRABATUS
SIVE MOLENDINUM SATANICUM
Fabula Otfridi Preußler a Nicolao Groß in Latinum conversa


Crabatus II
Undecim et unus

Undecim et unus

Magister Crabato indicavit, ut secum veniret. Tacitus candelâ usus puerum duxit per arduam scalam ligneam in granarium, ubi pueri molinarii dormire solebant. Crabatus lumine candelae duodecim camas humiles saccis stramineis obtectas, sex in uno latere andronis medii, sex in altero; iuxta omnem camam stabat armarium et scabillum ligno pineo confectum. In saccis stramineis posita erant stragula pervoluta, in androne nonnulla scabilla deiecta, etiam camisiae et lobi pedales hic et illic. Pueri molinarii videbantur subito e lectis arcessiti esse ab laborandum.

Unum tantum cubile erat intactum; magister digito indicavit fascem vestimentorum in eiusdem parte pedali positum. „En res tuas!" Deinde idem conversus cum lucernâ abiit.

Nunc Crabatus solus stabat in tenebris. Lentê coepit se exuere. Cum mitellam de capite sumeret, summis digitis tetigit coronam stramineam: Ah ita, heri adhuc se fuisse unum e Tribus Regibus – quanto spatio illud remotum esse.

Etiam granarium resonabat molendini fragore atque pulsatione. Puero feliciter accidit, ut esset fatigatissimus. Vix sacco stramineo incubuerat, cum obdormivit. Qui dormiebat tamquam caudex – dormiebat et dormiebat – dum experrectus est radio luminis.

Crabatus considens terrore obstupefactus est.

Undecim figurae albae cubili eius adstabant, quae in lumine lanternae stabulariae in Crabatum despectabant: undecim figurae albae, albis faciebus, albis manibus.

„Vos qui estis?" puer timidê interrogavit.

„Tales, qualis tu quoque mox eris" unum e phantasmatis respondit.

„At tibi nil mali faciemus" alter addidit „Nos hîc sumus pueri molinarii".

„Undecimne estis?"

„Tu es duodecimus. Quis vocaris?"

„Vocor Crabatus. – Et tu?"

„Ego sum Tonda, socius maior natu. Hic est Michael, hic est Martinus, hic est Iuro ..."

Tonda illorum nomina ordine appellavit; deinde idem hoc die sibi videtur satis locutus esse. „Perge dormire, Crabate, in hoc molendino tibi opus erit viribus tuis."

Pueri molinarii in camas suas irrepserunt, ultimus lanternam flando extinxit – bonam noctem, iam coeperunt stertere.

Ad ientaculum sumendum pueri molinarii congregati sunt in cella familiarica. Comederunt circa mensam longam consedentes, apparata erat pinguis puls avenacea, quaterni pueri comedebant ex unâ patinâ. Crabatus cum esuriret, pultem degluttivit more trituratoris in fenili laborantis. Qui intra se cogitavit, si tam bene pransurus et cenaturus esset quam ientasset, fore, ut in hôc molendino viveret sat iucundê.

Tonda socius catulaster erat conspicuus, capillîs densîs cânîsque; sed facie îdem videbatur esse minor annis triginta. Tonda erat magnâ gravitate, ut accuratius dicam: oculi eius. Crabatus e primo iam die illi coepit confidere; nam placebant Tondae animus aequus et comitas, qua Crabatum tractabat.

Tonda ad puerum versus „Spero" inquit „te hodiernâ nocte a nobis non nimis territum esse".

„Non nimis" Crabatus dixit.

Crabato illa phasmata, si aspectabat lumine diurno, visa sunt similia sescentis pueris aliis. Omnes undecim loquebantur linguâ Venedicâ et nonnullis annis maiores erant quam Crabatus. Iidam quandocumque Crabatum aspiciebant, hoc non fiebat nisi quadam cum misericordiâ, ut illi videbatur. Crabatus de hac re miratus est, sed nil mali suspicatus.

At vestimenta, quae invenerat in camâ extremâ, causae erant, cur Crabatus deliberaret: eadem detrita quidem erant, sed tam bene apta ad corpus Crabati, ut viderentur confecta esse ad vestiendum eum ipsissimum. Crabatus e catulastris quaesivit, unde haec vestimenta acciperent et cuius fuissent antea; at vix haec quaerenda elocutus erat, cum pueri molinarii cochlearibus demissis illum tristes aspexerunt.

„Stultumne aliquid dixi?" Crabatus interrogavit.

Tonda „Non, non" inquit „res ...spectant ad praecessorem tui."

Crabatus sciscitans „Quid" inquit „cur ille non iam adfuit? Finivitne tirocinium?"

„Ita, ille – finivit" Tonda dixit.

Hôc momento temporis ianua raptim est aperta. Magister intravit, irâ incensus, pueri molinarii capita demiserunt. Magister verbis „Nolite blaterare!" illos invectus est; uno illo oculo in Crabatum coniecto voce asperâ addidit: „Qui multa quaerit, multa errat. – Repete hoc!"

Crabatus balbutivit: „Qui multa quaerit, multa errat..."

„Aurem tibi pervelle!"

Magistro cellam familiaricam relinquente ianua conclusa est raptim et fragosê.

Catulastri perrexerunt pultem cochlearibus haurire, sed Crabatus subito fuit satur. Qui consilii expers oculis torpidis spectabat in mensae tabulam, a nemine est respectus. An est?

Cum Crabatus suspiceret, Tonda aspiciens ei annuit – vix notabiliter, sed puer grato animo hoc animadvertit. Bonum esse sensit, quod in istôc molendîno sibi esset amicus.

Ientaculo sumpto pueri molinarii coeperunt laborare, Crabatus cum ceteris cellam familiaricam reliquit. In androne magister stabat, qui Crabato manu indicans dixit: „Vĕni mecum!". Crabatus magistrum foras secutus est. Sol splendebat, nullus ventus flabat, frigora erant, ex arboribus pendebat pruina vitrea.

Magister eum duxit post molendînum, ibi erat ianua parieti domus posticae imposita, quam aperuit. Deinde ambo unâ intraverunt cellam farinosam, conclave humile duabus fenestellis pusillis, pulvere farinaceo obsitis, non pellucidis. Pulvis in pavimento, pulvis in parietibus, pulvis digiti crassitudine inspersus erat querneae trabi librîli, quae pendebat e lacunari.

„Everre!" magister dixit. Digito indicavit scôpâs iuxta ianuam positas, deinde puerum sôlum relinquens abiit.

Crabatus coepit laborare. Scôpîs paucies huc illuc versîs îdem densâ nube pulveris erat obvolutus, nube pulveris farinacei.

„Sic hoc non bene succedit" intra se cogitavit „cum averrero pulverem a fronte, a tergo denuo erit accumulatus." Aperiam fenestram..."

At fenestrae extrinsecus conclusae erant clavîs impactîs, ianua erat obserata. Quotiescumque Crabatus illas quassabat et pugnis pulsabat: nihil proderat, hôc loco erat captus.

Crabatus coepit sudare. Pulvere farinaceo capilli ciliaque eius conglutinabantur, nasus pruriebat, fauces scalpebantur... Crabatus sibi videbatur versari in somnio malo et infinito: iterum iterumque pulveres farinacei densissimi, instar nebulae, instar procellae nivosae.

Crabatus aegrê respirabat, cum trabs librîlis fronti illideretur, vertigine correptus est. Num spem abiceret?

At scôpîs depositîs quid magister esset dicturus? Crabatus noluit gratiam magistri amittere, cum aliis de causis, tum timuit de cibis bonis accipiendis. Itaque ipse se cogebat, ut verrere pergeret: porro, retro, in horas, sine pausâ, indesinenter.

Tandem autem, aetatis ferê spatio transacto, ianuâ raptim apertâ aliquis intravit: Tonda.

„Exi foras!" is vocavit. „Meridies est!"

Hoc verbum puer statim secutus est, foras titubavit, anhelans spiritum hauriebat. Socius maior oculis in cellam farinosam coniectis, umeris concussis explicavit: „Ne solliciteris, Crabate – nemini in initio haec res melius successit."

Tonda nonnullis verbis non intelligibilibus murmuratis, aliquâ re aëri inscriptâ pulvis in cellâ sublatus est, quasi ventus flaret ex omnibus compacturis fissurisque. Nubes fumosa, alba, e ianuâ prorepta est – super caput Crabati, versus silvam.

Cella pulvere erat vacuata. Quae fuit nitida, ablatus erat pulvisculus vel ultimus. Puer tam vehementer stupefactus est, ut oculi dilatarentur.

„Quomodo hoc fit?" Crabatus interrogavit.

Tonda autem non respondens: „In domum" inquit eamus, Crabate, sorbitio frigescit!"

(Proxima pars mox sequetur!)


CRABATUM LATINE REDDIT
NICOLAUS GROSS

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: