Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 28 mensis Maii 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CRABATUS
SIVE MOLENDINUM SATANICUM
Fabula Otfridi Preußler a Nicolao Groß in Latinum conversa


Crabatus IV
CRABATUS SIVE MOLENDINUM SATANICUM (IV)

Itinera per somnium facta (IV)


Crabatus (David Kross)

Antea iam aufugerat Crabatus: paulo post mortem parentium, qui anno proximo praeterito variolis mortui erant; tum Dominus parochus illum in suam domum receperat, ne Crabatus – ut parochus dixit – delaberetur ad inopiam pudendam – nil nisi bene de parocho eiusque uxore, qui iam diu sibi exoptaverat, ut puer in domo esset. At talis puer qualis erat Crabatus, qui annos suos degerat in casulâ pêdiculosâ, in domunculâ pastorum Eutrichensi – talis puer aegrê assuescit ad vitam apud parochum degendam: a mâne ad vesperum se bene gerere, non conviciari, non colluctari, ambulare camisiis albis indutum, collo lauto, capillis pexis, numquam pedibus nudis, manibus puris, digitorum unguibus scalpendo purgatis – insuper per totum tempus loqui sermone Theodisco, immo Theodisco sermone excultissimo!

Crabatus pro virili parte conatus erat istaec perferre, per unam, per duas septimanas; deinde effugerat hominibus parochialibus seque adiunxerat ad pueros mendîcos. Fieri poterat, ut îdem etiam vitam in molendino Uliginis Coselianae degendam non in sempiternum perferret.

Crabatus ultimo frusto comeso labia lingens iam semisomnus: „Sed" inquit „si hinc aufugiam, oportet tempus sit aestivum... Antequam prata non florebunt, frumenta in agris pollina non ferent, pisces in piscinâ molendini non crepabunt, nequaquam hinc abibo..."

Aestas est, prata florent, frumenta pollina ferunt, in piscinâ molendini crepant pisces. Crabatus rixatus est cum Magistro: Prout saccos portaret, in umbrâ molendini graminibus impositus obdormivit; Magister Crabato deprehenso plagam inflixit baculo nodoso.

„Audi puerule, tibi inculcabo – ne pigrêre luce clarâ!"

Num Crabatus debet istud perferre?

Fortasse hieme, qua ventus gelidissimus per ericetum fremebat, illo tempore ei fuisset obtemperandum more canino. At nunc - num magister oblîtus est tempus esse aestivum?

Crabato concilium cepit animo firmo. Se in istoc molendino remansurum esse ne uno quidem die! Puer furtim domo exit, e granario affert vestem mitellamque, deinde se apoculat. Nemo eum videt. Magister in conclave suum recessit, fenestrae propter calores pannis sunt velatae; pueri molinarii laborant in conditorio aut in meatibus molaribus; ipse Lysco non vacat Crabato curando. Tamen puer sibi videtur clam observari.

Conversus animadvertit in tecto tugurii lignarii aliquem sedêre se aspectantem oculo torpido: nigrum cattum hirsutum, hôc loco alienum – unoque tantum oculo instructum.

Crabatus dorsum incurvat, lapidem in illum proicit, fugat. Deinde in salicetum abditus properat ad molendini piscinam. Forte videt pinguem cyprinum prope ripam in aquâ stantem: torpet istius oculus in Crabatum subiectus solitarius.

Puer parum iucundê se habet, lapidem sublatum proicit in piscem. Cyprinus autem submergitur in abyssum viridem.

Nunc Crabatus Aquam Nigram sequitur usque ad illum locum Uliginis Coselianae, quem vocant Plânum Vâstum; ibi per nonnulla momenta temporis moratur ad sepulchrum Tondae. Aegrê recordatur se amicum aliquo die hiemali hîc foris debuisse sepelire.

Cogitat de mortuo – et subito, tam repente fit, ut obtorpescat: corvus crocitat raucisonus. In pinu detortâ in margine Plâni corvus pinguis sedet immotus. Cuius oculus est in Crabatum coniectus – corvo quoque, puer hoc videt horrescens – deest oculus sinister.

Crabatus nunc scit, quid sibi immineat. Nec mora, aufugit: cursitat quam rapidissimê, praeter Aquam Nigram, secundo rivo.

Cum primo anhêlans sistit, natrix per erîcas serpit, surgit sibilans, Crabatum aspicit – ista quoque est lusca! Lusca quoque est vulpes, quae e dumeto in Crabatum speculatur.

Crabatus cursitat, paulisper respîrat, cursitat et respîrat. Versus vesperum assequitur superiorem Uliginem Coselianam extremam. Sperat fore, ut, si in loca aperta prodierit, manûs Magistri effugiat. Raptim manûs aquae intingit, frontem temporaque conspergit. Deinde camisiam bracis infarcit, quae currenti erat elapsa, cingulum adstringit, ultimos gradûs facit – et terrore percutitur:

Prout, quod speravit, prodeat in ericetum apertum, prodit in loca collucata; et mediis in istis locis collucatis, in placido lumine vespertino, situm est molendinum. Magister Crabatum ante ianuam domûs exspectat. Idem: „Heus Crabate" inquit salutans irrisoriê „iussurus iam eram te quaerere."

Crabatus irâ incensus non intelligit, quomodo hoc incommodum sibi acciderit. Postridie iterum aufugit, nunc summo mâne, ante rorem primamque lucem – in directionem adversam, e silvâ, per campos et prata, per vicos et viculos. Trans rivulos salit, per paludem vadat, sine morâ, sine pausâ. Corvi, natrices, vulpes non respicit; nullum piscem aspicit, nullam cattam, nullam gallinam, nullum anatem marem. Crabatus cogitat: ‚Sive isti sunt uno sive duobus sive – per me – sunt nullis oculis – nunc quidem me non perturbabunt!’

Tamen Crabatus hôc longo die finito iterum stat ante molendinum in Uligine Coselianâ situm. Hodie eum salutant pueri molinarii: Lysco verbis malevolis, ceteri taciti potius miserentes. Crabatus paene desperatus est. Qui scit spem sibi esse abiciendam; sed hoc cum nolit credere, tertium conatur, ipsâ eâdem nocte.

Aufugere e molendino ei non est difficile – deinde semper sequitur stellam borealem! Licet caespitet, licet in tenebris allisus atque contusus accipiat livores et tubercula: Caput rei est a nemine conspici, a nemine fascinari...

In propinquo clamat noctua, deinde ulula praetervolat; paulo post Crabatus in lumine stellarum animadvertit vetustum bubonem: qui propinquissimus in ramo sedens Crabatum observat – oculo dextro, deest sinister.

Crabatus pergit currere, incidit in radîces, caespitans cadit in fossam aquaticam. Vix miratur, quod primâ luce tertium stat ante molendinum.

In domo hac horâ adhuc omnia silent, nemo nisi Iuro strepitat in coquinâ, ad focum agitat. Eo audito Crabatus init.

 


Iuro (Hanno Koffler)

„Rectê dixeras, Iuro – fieri non potest, ut hinc aufugiatur".

Iuro ei dat aliquid bibendum, deinde dicit: „Oportet primo lavêris, Crabate". Sodalis adest ei camisiam madidam, humo et sanguine inquinatam exuenti, situlam aquâ complet et deinde –vultu serio, non, ut solet, stupidê adducto: „Id quod tu solus non assecutus es, Crabate – hoc nescio an fiat, si duo erunt inter se consociati. Nonne placet unâ conari, proximâ vice?"

Crabatus expergefactus est strepitu puerorum molinariorum, qui scalas ascenderent cubitum ituri. Adhuc sapiebat farciminis gustum labiis remanentem: intellexit se non diu dormivisse, quamvis somnio a se perlustrati essent duo dies noctesque.

Postridie mâne factum est, ut per nonnulla momenta temporis solus esset cum Iurone.

Crabatus: „Somniavi" inquit „de te. Tu in somnio mihi aliquid proposuisti faciendum."

„Egon’?" Iuro respondit. „Certê nil somniasti nisi gerras, Crabate. Optimumst istam rem respuere!"

 

(Proxima pars mox sequetur!)


CRABATUM LATINE REDDIT
NICOLAUS GROSS

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: