Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Lunae die 25 mensis Septembris 2017
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CRABATUS
SIVE MOLENDINUM SATANICUM
Fabula Otfridi Preußler a Nicolao Groß in Latinum conversa


Crabatus III
Duri labores

Duri labores

Crabato incohatum est tempus durum, magister eum, ut laboraret, instigabat immisericorditer. „Ubinam lates, Crabate? Hic sunt nonnulli sacci frumenti ad granarium trahendi!" et: „Crabate, vĕni huc! Frumentum est ibi, in paleario – vatillo transpone, sed funditus, ne germinet!" aut: „Farina, quam heri cribrasti, est plena glumarum. Quam post cenam suscipies purgandam, nec cubitum ibis nisi illa erit purissima!"


Magus Magister molitor (Christian Redl) artem nigram fataliter exercens

Molendînum in Uligine Coselianâ situm diem de die molebat, diebus feriatis et inferiatis, a summo mâne usque ad primas tenebras. Semel tantum in septimanâ, die Veneris, pueri molinarii opus diurnum prius finiebant quam aliis diebus, et die Saturni opus incohabant duabus horis serius.

Nisi Crabatus frumentum trahebat vel farinam cribrabat, ei lignum erat findendum, nives amovendae, aqua ad coquinam ferenda, equi strigillandi, carro stercus e stabulo vaccario vehendum – ne multa, semper satis ei faciendum erat; vespere autem sacco stramenticio incubans Crabatus sibi videbatur torqueri. Lumbi dolebant, cutis umerorum erat detrita, bracchia et crura tam vehementer dolebant, ut vix pateretur.

Crabatus admirabatur consocios suos. Duro opere diurno in molendîno faciendo illi nullo modo videbantur gravari, nemo fatigabatur, nemo querebatur, nemo laborans sudabat vel anhelabat.

Aliquo mâne Crabatus studebat aditum, qui ducebat ad puteum, vatillo a nive privare. Nocte praeteritâ indesinenter ninxerat, vento nives inflatae erant semitîs et ponticulîs. Crabatus dentibus frendebat, cum acriter dolerent lumbi, quandocumque nivem vatillo proiciebat. Tum Tonda e domo illum advênit. Cum cognovisset neminem praeter se ambos adesse, manum umero Crabati imposuit.

„Ne desinas, Crabate..."

Tum puer sibi visus est recreari novis viribus. Doloribus subito sublatis vatillum corripuit; perrexisset nives amovere studio flagrantissimo, nisi Tonda prensam eius dextram attinuisset.

„Ne Magister" inquit „hoc animadvertat neve Lysco!"

Lysco, longurio macerrimus, naso acuto, limis oculis, primo iam die Crabato non nimis placuerat: qui videbatur esse otacustes, odorisequus, tenebrio, subdolus subreptator, quin ullo momento temporis non immineret.

Crabatus „Intellexi" dixit et vatillum vibrans praetexebat se laborare magnâ cum molestiâ atque difficultate. Paulo post Lysco praeteriit tamquam fortuito.

„Heus Crabate" inquit „quomodo sapiunt labores?"

Puer mussitans: „Quomodo isti sapiant!" inquit „Fac devores merdam caninam, Lysco – ut scias istoc."

Inde Tonda saepius ad Crabatum veniebat eidemque clam manum imponebat. Deinde puer sentiebat se recreari viribus recentibus laboresque vel durissimos aliquamdiu facile exanclabat.


Ecce Tonda (Daniel Brühl) socius molitoris maximus natu Crabatique amicus.

Magister et Lysco nihil acceperunt de his omnibus – nec ceteri pueri molinarii: neque Michael neque Martinus, consobrini, quorum alter altero haud minus robustus et clemens erat; neque Andreas, ioculator variolis cicatricatis obsitus, neque Hanzo, quem vocabant taurum, cervice taurino cum esset et capillis detonsis; neque Petrus, qui horas subsicivas degebat cochlearibus scalpro fabricandis, neque Stasco, omnis Minervae homo, qui erat mustelae agilitate necnon habilitate illius simioli, quem Crabatus annis antea admiratus erat in nundinis, quae fiebant Regivarthae. Nec Cito, qui circumambulabat semper vultu ita adducto, ut eius stomacho inesse videretur integra lîbra clavorum sutoriorum, nec Cubo, vir taciturnus, hanc rem animadverterunt – ne dicamus de stulto Iurone.

Iuro, catulaster robustus, cruribus brevibus, planissimâ facie lentiginosâ, officio fungebatur post Tondam e tempore longissimo. Ad artem molendi exercendam parum utilis erat, quia, ut Andreas solebat dicere irrisoriê, „stultior erat, quam ut discerneret farinam et furfures"; et quod îdem non iam pridem negligentiae causâ in molendîni machinamenta incidisset mŏlîsque esset fataliter interpositus: hoc infortunium non impeditum esse nisi eo, quod ipsis hominibus stultissimis res succederent felicissimê.

Ad talia verba audienda Iuro erat assuefactus. Patienter audiebat se ab Andreâ subsannari; nullo verbo contradicebat, cum Cito ei plagas minabatur causa vel minima; et quandocumque pueri molinarii ei, quod saepe fiebat, dolum nectebant, Iuro hoc subridens patiebatur, quasi diceret: „Quidnam vultis – me esse Iuronem stultum, sic quoque scio."

Sôla ad opera domestica facienda Iuro non erat nimis stultus. Quia necesse erat etiam has res ab aliquo perfici, omnes consenserunt haec opera curanda esse a Iurone: cibos coquere et instrumenta escaria eluere, panem furno coquere, fornacem accendere, pavimentum everrere, scalas panno defricare, pulverem amovere, lavandaria lavare, ferramento levigare et cetera omnia, quae facienda erant in coquinâ et domo reliquâ. Necnon Iuro curabat gallinas et anseres et porcos.

Puer omnino nesciebat, quomodo Iuroni contingeret, ut tot officiis satisfaceret. At consociis haec omnia videbantur nullo modo extraordinaria nullâque laude digna esse, immo ipse Magister Iuronem tractabat tamquam homuncionem miserrimum. Crabato cum haec non probê fieri viderentur, aliquando – postquam strue lignorum in coquinam allatâ Iuro gratiae causâ (quod non primum fecit) eius sacculo bracarum indidit laciniam farciminis - : aliquando Crabatus Iuronem apertê allocutus est:

„Non intellego, quare tu patiaris tantas iniurias."

„Egon’?" Iuro mirans quaesivit.

„Ita – tu!" Crabatus dixit. „Magister te vexat turpissimê necnon sociii te irrident."

Iuro: „Nec Tonda" inquit „me irridet nec tu".

Crabatus contradicens: „Quid" inquit „hoc prodest. Ego si essem tuo loco, scirem, quid facerem. Ego me defenderem, intellegisne, nil mali paterer – neque a Citone neque ab Andrea neque ab ullo alio factum!"

„Hem" Iuro dixit cervîcem scalpens. „Fortasse tu, Crabate – tu scires hoc facere...At si quis est stultus?"

„Si ita, aufuge!" puer vocavit. „Hinc aufuge – et quaere alibi locum, ubi melius te habeas!"

„Aufugere?" Paulisper Iuro nequaquam visus est stultus esse, sed spe deceptus et fatigatus. „Ah, Crabate, quomodo conêris hinc aufugere!"

„Mihi quidem non est causa, cur aufugiam."

„Non" Iuro mussitans inquit, „causam certê non habes – speremus te non esse habiturum..."

Deinde Iuro frustum panis indidit alteri Crabati vestimenti sacculo, abnuit puero gratias acturo, eundemque per ianuam emovit: quadamtenus stultê subridens, ut solebat facere.

Crabatus autem panem atque farciminis laciniam sibi usque ad vesperum servavit. Paulo post cenam, cum socii molinarii in cellâ familiaricâ a laboribus requiescebant, Petrus res scalpriles attulit, ceteri coeperunt tempus terere fabellis narrandis, puer e circulo remotus in granarium ascendit, ubi oscitans in saccum suum stramenticium se iniecit. Deinde panem farcimenque manducavit; et in dorso recubanti cibisque indulgenti subvenit Iuro – et sermo in coquinâ factus.

Crabatus verbum „Aufugere?" recordatus cogitavit: "Quidnam ego fugiam? Certê labores sunt sat duri – nisi adiuvarer a Tondâ, male me haberem. Sed cibi sunt boni et opipari, est mihi tectum, quo obtegar – et mâne surgens scio vespere mihi fore certum cubile: calidum et siccum et satis molle, expers cimicum pulicumve. Nonne haec sunt plura, quam licuit somniare puero mendico?"

(Proxima pars mox sequetur!)


CRABATUM LATINE REDDIT
NICOLAUS GROSS

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: