Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 27 mensis Februarii 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Plerumque contingit ut veritas per viam contrariam exprimatur quam apertis verbis vel palam et nulla via quam ars comica efficit ut per iocum vel risum vel ludibrium pingat secundum verum actus hominum definitos, qui, si dicerentur palam, effectus patentes et graves probare vel suscitare possent, quin potino molestos: (…) Ita scriptor comicus ille Graecus, cui nomen AristoPhanes, via indirecta utitur ut clam Praebeat quod non palam proferre vult. Ita, cum de figuris ingentibus ad vitam seu socialem seu philsophicam attinentis loquatur, oportet magis intellegatur quam legatur per modum transpositivum. Nam per modum ironicum auctor carpit circa se quod frigidus, quia iam tangibilis, rerum aspectus afferre nisi intellectione acuta et tenaci nequiret: “Tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis quibus et dicas cute perditus ohe?” (Aulus Persius, Saturae, 1, 22-23) In labore Nostro, ut index metaphoricus melius appareat, in confrontatione reciproca posuimus duo opera eiusdem auctoris, ubi figura paterna ex una parte emergit ex tradizione secundum legem humanam divinamque (vidimus quam significativa fuerit invocatio Joviana), ex altera parte condensatur in conflictu generationali, i. e. inter patrem et filium. Momentum videlicet historicum, quod auctor capitvi comico- ironica, ostentatur ut quadrum maxime conflictuale, valdissime prae societate, i.e. traditione morali. Hoc momentum sub dissoluzione ponitur, quae patetpraecipue per incapacitatis oneris sumendi inconscientiam a parte figurarum, quae specificitatem moralem et socialem adhibere deberent. Unus ex actoribus (Strepsiades) impotentia afficitur (auctoritate erga filium potiri nescit), alter (Filicleo) voluntate sola trahitur sine consequentia (velit sed non potest, quia statu sociali (oeconomico) caret). Adeo ut Phillipides velit agere erga patrem quod iste auctoritate facit erga filium (ius Puniendi sibi tribuendum sit, eodem modo quo pater ipso iure erga se utitur), et ut Bdelicleo patrem putet cogere ut onus paternum sumat. Aetatem difficillimam hanc, qua servi ipsi putant filium sustinere contra patrem et mulieres commercio hominum abstineri vel res publicas regere, auctor comicus imaginibus vehementibus denotat. At auctor contra ponit fundamentum, cui nomen tribuit: Zeus patér. Strepsiades, ob impotentiam desperatus, ponit ante filium testem irrefutabilem, sicut Paulus Tarsensis ad eandem supremam scaturiginem se refert. Ius paternum non solum humanum est: si tale esset, Socrates et filius recte cogitarent (notandum estSocratem non esse indicem negationis traditionis, sed fieri eum qui ducit ad se verum fontem voluntatis vel statuitionis). Ut proton othen (arché, Latine principium), fundamentumest sola origo iustificativa. Quod significat tale (ius) esse ut non possit dari nisi per fundamentum. Ut “ formatio factualis spiritus” (Husserl), cui dimensio est absoluta et universalis, hoc Fundamentum est axiologicus, axiomaticus et axiopracticus. Nec productus collectives nec individualis, ets informans et formans societatem, nisi intuitivus est, cuius sedes prima est conscientia (scilicet praeternaturalis). Nec igitur invocationem definire poeticum possumus nec excrescentiam phantasticam (Kolofon). Opera, de quibus disputamus (Nubes et Vespae), sunt, ad finem nostrum, “exempla in contrarium”, quibus potest probari actus temporis noster non dissimilis, quo figura moralis et iuridica patris diruitur, et contra vis costitutiva traditionis necnon origo huius humana divinaque.

Scripsit Johannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
LEONARDUS (IX)
De tabula praeclara viri summi ingenii
  ELLENICA
Corpora Graeca
De origine verborum (XXIV)
  ELLENICA
Τοῦ ἐτεοῦ γυμναστική
De origine verborum (XXIII)
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (XX)
Conversum in Latinitatem classicam conversum praebetur
  ELLENICA
Preces Graecae
De origine verborum (XXII)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: