Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 12 mensis Augusti 2020
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS

COLLOQUIA MYTHOLOGICA I

Domus antiquae uenationis, Pompeii: Galatea Polyphemum suauiatur

Polyphemus- “Vror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,

cumque suis uideor translatam uiribus Aetnam

pectore ferre meo; nec tu, Galatea, moueris” [Ouidii, Met. XIII, vv. 867-889].

Galatea- Polypheme, satis superque. Actum est! Iam intellexi tandem quis sis, fili Neptuni. Exeo…

Acis- Quid facis, insana?

Galatea- Propero obuia ire Polyphemo!

Acis- Cur? Me exemplari pulchritudinis relicto, foedissimi animalium horridique apri ad amplexus progrederis?

Galatea- Iam uero immorior nisi me ei iungo.

Acis- Galatea…!

Polyphemus- Voces perfidi pueri audio mea fraga, meum lucidum lac, meas molles uuas infantis ore clamantes? Perdidit uestigium eius inter tot ludos amoris per siluas et speluncas? Porrigam collum e scopulo ut saltem e longe uideam illum porcellum paruum atque facultas complanandi eum quadam rupe mihi detur.

Galatea- Polypheme! Hic adsum, huc aduenio ueniam humillimam tibi petens.

Polyphemus- Quid facis, nitor diluculi? Me adis tandem imperterrita? Nonne te terret mea barba hirsuta?

Galatea- Non amplius! Deditionem mei facio, uerecundia praeteritae repulsae plena.

Polypheme- Me illudis? Sunt multae lunae et multi soles cum me respuis. Qua de causa immutauisti consilium?

Galatea- Auscultaui nunc demum tuas opes, tuam prosapiam, tuam artem.

Polypheme- Et quid uis tandem?

Galatea- Quid uolunt saepe amantes?

Polyphemus- Immo dic amentem quae eo uehementer insontem pastorem canentem aggrediaris!

Galatea- Mi mons, meum antrum, quid garris…

Polyphemus- Me terruisti. Et quid cupiebas?

Galatea- Te in meo gremio, nos ardentissime uniri.

Polyphemus- Paulum restat ne fugiam per illud procliue, siue capris sequentibus siue hic desertis.

Galatea- Nonne desiderabas?

Polyphemus- Sed eo cito, nescio… Quibusdam uerbis interiectis…

Galatea- Ne cura, mi auerne. Intuere aliquanto haec iam tua labra dum loquor et tibi expono fabulam illam de…

Scripsit Daniel Alvarez



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
Ἠχοῦς ῥίζη
De origine verborum (XL)
  CULTUS
COLLOQVIA BARCINONESIA IV
De re Hispanica
  ELLENICA
Τὰ τῷ παλαιῷ καὶ τῷ ὰρχαίῳ διαφέροντα
De origine verborum (XXXIX)
  CULTUS
COLLOQVIA POETICA I
De amore Catulli et Lesbiae
  ELLENICA
Ὁ τοῦ ἐλέφαντος ῥίς
De origine verborum (XXXVIII)

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: