Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Mercurii die 14 mensis Novembris 2018
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
d

d.07. m.Iul. 2008, h.10:23

GLADII SAMURAIORUM - IAPONUM KTHMA EΣ AIEI

Scripsit Jens Lubbadeh, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Hi gladii sunt summâ hominum arte fabrili confecti: Katanae, gladii longi Iapônum illorum equitum, qui appellabantur Samuraii. Talia tela adhuc more praevetusto fabricantur a fabris artificiosissimis. Necnon fabri verę boni sciunt, quomodo iisdem pugnetur.

In laminâ positae sunt glaebae griseae, tam porosae quam lapides vulcanii. Quae glaebae sunt ponderosae, odoris expertes, foedae. Carolus-Henricus (Karl-Heinz) Peuker: "Haec est" inquit „chalybs cruda, qua utitur Magister Matsuba".

Tela Samuraiorum: Katana gladius longus, brevis Wakizashi

Armario aperto Carolus Henricus e collectione suâ katanam sumit. Lentę se movet. Veneranter. Manu breviter motâ katana labitur e vagînâ, quae est fulgidâ nigredine. Carolus Henricus gerit albas chirothecas laneas, ne quid sudoris contingat huius gladii Samuraiani pretiosi laminam, quam lentę extrahit.

Cum diligentiâ cautâ, ferę tenerâ, Carolus Henricus glomus laminae iterum iterumque leviter apprimit, laminam per pannum trahit, gladium mensae imponit, mucronem collocat in pulvinulo rosaceo. Qui mucro in lumine lampadis coruscat sine ullâ maculâ.

Magister Kunimasa Matsuba ad mensam sedens hanc actionem immotus observat. Nunc capite declinato et obliquato laminam aspectat secundum longitudinem. Magister verbis Anglicis refractis interrogat "Videsne hamonem?" et parvo instrumento laserico laminam perquirens monstrat structuram undulatam in mediâ ferę parte laminae sitam. Magister Matsuba leniter subridens: "Si qui emptor" inquit „non explicitę dicit, ut faciam hamonem alium, eundem faciam hôc modo". Hamon est linea, qua discernuntur acies specialiter obdurata et corpus laminae. Qui hamon facit laminae pulchritudinem et fabri σφραγῖδα.

KATANA: CHALYBEIAE PULCHRITUDINES

Katana gladius longus et Wakizashi gladius brevis. Equites Samuraii gerebant utrumque gladium, talium gladiorum combinatio appellatur Daisho.

 

Ecce nova Katana: a Magistro Kunimasâ Matsubâ optimę confecta. Eius vagîna primo est cute piscis raiae, deinde laccâ sumptuosę obducta.

 

Nova Katana: Haec Katana a Magistro Matsubâ confecta constat 18.000 (duodeviginti ferę milibus euronum.

 

Saneyuki: Haec Katana possessio erat Saigo(nis) Takamori, qui appellatur „Samuraius ultimus". Samuraii a.1867 ab Imperatore potestate orbati sunt. Saigo autem a.1877 seditione parum feliciter conflatâ ipse sibi gladio mortem conscivit secundum ritum, qui dicitur Seppuku.

 

Gladii antiqui: Gladius, qui supra videtur, circa annum 1390 fabricatus postea abbreviatus est ad gladium Wakizashi. Gladius Wakizashi, qui infra videtur, confectus est a.1690.

 

Katana, cui apposita est vagîna: Per totam aciem bene conspicitur hamon undulatus (imago inferior).

 

Hamon: Qui est linea, qua acies specialiter obdurata discernitur a corpore laminae. Idem hamon maximę valet ad pulchritudinem gladii efficiendam et peculiaritatem fabri signandam.

 

Mucro katanae: Obduratio mucronis katanae specialis appellatur boshi.

 

Ornamenta: Quae appellantur horimono. Eaedem imagines plerumque erant originis religiosae. Imago tigridis est more tradita, signum circuli zodiaci, significat virilitatem.

 

Inscriptio aurea: In hôc gladio, qui est aetate 400 (quadringentorum annorum), Yamano Kanjuro Hisahide inscripsit, quomodo evenisset experimentum secandi. Leguntur verba haec: "Tria corpora (hominum) dissecta." Experimenta secandi illo tempore fiebant aut cadaveribus aut corporibus sceleratorum vivis. Yamano membrum erat familiae, cui a shogunatu erat permissum et mandatum, ut gladios examinaret.

 

Proba lucis: Ut iudicetur de structurâ superficiali aciei, i.e. de bonitate plicaturae chalybis, acies aspectatur sub lumine artificiali.

 

Aciei retinaculum: Quo katana in vagînâ retinetur. Omnes partes huius gladii longi sunt res artificiosissimae.

 

Chalybs cruda: Lapides ferrosi in parte anteriore positi appellantur tamahagane, frustum obscurum in recessu situm nomine est oroshigane. Magister Matsuba utitur utroque genere lapidum. Portiones dependent a genere acierum, quas est fabricaturus.

 

Proba secandi: Magister Matsuba katanâ dissecturus est harundines bambusae. Olim probae secandi fiebant adhibitis corporibus humanis.

 

Proba secandi: Katanâ cylindrus tatamianus exactę dissectus est.

 

Katana: Bonitas gladii Samuraiorum longi dependet a formâ et structurâ superficiei et hamone.

 

Pugna: Katana potius erat symbolum statűs socialis quam verum telum. Pugnantes autem Samuraii utebantur numerosis telis aliis, qualia erant lance et arcus.

 

Samuraii: Per saecula nemini nisi Samuraiis fuit privilegium katanam gerendi.

Magister Kunimasa Matsuba est staturâ parvâ, robustus, gerit perspicillum. Qui vir ferę quinquagenarius est unus e fabris katanarum Iaponiae optimis. Idem faber ferrarius gladios longos eo modo conficit, quo magistri artis suae tales conficiebant iam ante mille annos. Magister Matsuba iam saepius praemiis honestatus est propter gladios suos Samuraianos. Qui narrat se mox promotum iri ad ordinem mukansa, qui sit omnium fabrorum katanas conficientium ordo supremus. Bracchiis Magistri robustis massa chalybis grisea mutatur in rem summam omnium, quas umquam effecit ars hominum fabrilis - in katanam, Samuraiorum gladium longum. Idem habet laminam plus 60 (sexaginta) centimetra longam et curvatam, quae constat ex compluribus milibus stratorum chalybis plicatae.

 

SAMURAII: FIDES ET GLADIUS ET MORS

Finis Samuraiorum: Photographema alicuius Samuraii, qui vixit exeunte saeculo undevicesimo. A.1867 imperator hos bellatores olim omnium optimos potestate privavit.

 

Cataphractes Samuraianus: Hoc est imitamentum cataphractae Takedae Shingen imperatoris illustris, qui vixit alterâ parte dimidiâ saeculi sexti decimi. Talis cataphractes, cum plerumque non ponderosior esset decem chiliogrammis, multo levior erat quam cataphractes equitum Europaeorum.

 

Ecce cataphractes lamellatus: qui erat levis et flexibilis, specialiter adhibebatur a sagittariis aetatis Heianae et Kamakuranae exeuntis (spatio temporis, quod est inter a.900 – nongentesimum et 1330 – millesimum trecentesimum tricesimum).

 

Par gladiorum, quod dicitur Daisho: nemini nisi Samuraiis licebat simul gerere gladium longum et brevem.

 

Katana: Gladius Samuraii longus habebatur pro eiusdem animâ et fabricabatur processu intricatissimo.

 

Tutamenta manualia: Quae inter laminam et capulum posita primo nulla causâ fabricabantur nisi ad manum tutandam, sed magis magisque fiebant etiam artificia. Praecipuę aetate Edoianâ, qua Samuraii non iam fecerunt expeditiones militares, talia tutamenta artificiosissimę sunt confecta.

 

Persona dimidia: Quae a Samuraiis adhibebatur ad faciem obtegendam.

 

47 (quadraginta septem) Rônin: Liber xylographematîs instructus, in quo narratur fabula 47 Rôninorum. Haec fabula etiam hodie Iaponibus est gratissima – quae exemplo est Samuraiorum fide sine condicione praestandâ.

 

Kendô: Photographema exeuntis saeculi 19.i (undevicesimi): Duo viri dolonibus battuentes.

 

Iaponia: Torii, in quo situm est scrinium sacrum Itsukushima, refertur in numerum plagarum Iaponiae pulcherrimarum. Samuraii per 700 (septingentos ferę annos huic terrae dominati sunt.

 

Symbolum statűs socialis equitum Iaponum

Katana erat symbolum statűs socialis equitum Iaponum. Nemini licebat talem gladium gerere nisi Samuraiis, per mille ferę annos (brevi tantum spatio interposito), usque dum a.1867 (millesimo octingentesimo sexagesimo septimo) imperator Samuraios privilegio gladiorum ideoque potestate privavit.

Nihil nisi lamina, cor gladii, a Magistro Matsubâ fabricatur. Fabricationes autem capuli et tutamenti manualis et vaginae sunt artes aliae, quarum omnis est sui generis. Nec ipsa lamina labore fabri ferrarii finito nondum est perfecta, sed per duas septimanas manu est polienda, lapidibus granulationis maximę variae. Etiam ipsa haec politio est ars propria, quam pauci tantum callent. Bonus autem politor laminae atque hamoni dat perfectitudinem finalem. At malus eandem potest destruere.

Magister Matsuba visitat Carolum Henricum Peuker, qui colligit et vendit gladios Samuraianos tam modernos quam antiquos. Carolus Henricus gladium antiquum ponit iuxta alium, qui fabricatus est a Magistro Matsubâ. Lamina antiqua tam expers macularum est quam nova, aetas non dignoscitur nisi hamone, qui in laminâ antiquâ habet undulas planiores. Homo katanarum imperitus nescit agnoscere laminae aetatem. In his gladiis tempus videtur nihil valere. Eorum creatores student assequi perfectitudinem.

Katana nuper a Magistro Matsubâ confecta constat duodeviginti ferę milibus euronum. Pretia talium gladiorum aliis legibus constituuntut quam aliorum artificiorum: Gladius huiusmodi antiquus potest esse vilior quam novus. Aetas etiam in hac re nihil valet. Carolus Henricus: „Pretium laminae" inquit „definitur solâ arte, qua fabricata est, non aetate. Si qui faber ante 500 (quingentos) annos fabricavit gladium haud bonum, idem illo tempore nihil valebat – nihilque valet hodie. Unâ tantum rimulâ gladius potest vilescere. Katanae interim sunt facta artificia exquisitissima. Necnon pretiosissima: "Recordor katanam a.1845 confectam, quae pretio fuit 500.000 (quingentorum milium) euronum".

Necesse est hos gladios fabricari in tenebris obscurissimis

Tres res decisivę valent ad bonitatem laminae efficiendam: Forma et structura superficialis et hamon. E structurâ apparet, quomodo faber laboraverit, quomodo chalybem plicaverit. Magister Matsuba uno tantum conspectu cognoscit, a quo fabro et qua aetate aliqua lamina fabricata sit.

Hamon autem oritur in processu fabricandi. Primo faber enim laminae circumdat argillam praecepto arcano commixtam. Deinde in regione aciei involucro argillaceo adhuc umido imprimit lineamentum hamonis. Si argilla exaruit, lamina calefit in officinâ prorsus obscuratâ. Faber temperaturam aptam non cognoscit nisi colore ardoris – hoc momentum temporis est unum ex totius fabricationis momentis difficillimis. Si temperaturam aptissimam assecutus est, faber laminam imponit aquae frigidae; quo fit, ut tenue involucrum argillaceum in regione aciei situm celerrimę frigescit et acies ipsa quam optimę obdurescat. In regione laminae reliquâ argilla cum sit crassior, chalybs ibidem lentius frigescit et remanet mollior et flexibilior.

"Kill Bill fuit cinema stultum"

Quomodo aliquis fit fabricator katanarum? Magister Matsuba: "Proprię" inquit „illo tempore (quo faber factus sum) nihil volui nisi mihi mandavi gladium ad exercitia mea digladiandi. Idem Magister aliter ac alii fabri katanarum scit etiam gladiis suis pugnare. Necnon idem peritus est generum pugnandi, quae appellantur Kendo et Aikido et Karate. Magister Matsuba: "Ille magister" inquit „mihi dixit: ‚oportet tu fias ipse faber gladiorum.’ Itaque coepi fieri *katanifex" (sit venia verbo! interpres). Interea, i.e. viginti annis transactis et trecentis quinquaginta gladiis confectis Magister Matsuba est unus ex optimis katanificibus. Societas Iaponico gladio artificioso conservando quotannis praemio honestat fabricatorem laminae gladii omnium optimae. Ut katanifex ascendat ad honorem muskansae, oportet decies pariat praemium primum. Magistro Matsubae adhuc desunt quinque praemia huiusmodi.

Per longum tempus periculum fuit, ne ars katanas conficiendi obsolesceret. A.1876 (millesimo octingentesimo septuagesimo sexto cum Samuraii potestate atque privilegio katanas gerendi essent orbati, afflicti sunt etiam katanifices. Magister Matsuba: "Illo tempore" inquit amisimus partem cultűs civilis nostri. Nam cultus civilis Samuraiorum est cultus civilis Iaponum."

Etiam ipsi gladii paene perierunt: Altero bello mundano finito duces militum Americani imperaverunt, ut omnia arma destruerentur – etiam pretiosae atque praevetustae katanae. Feliciter accidit, ut MacArthur dux omnium supremus ab hôc consilio revocaretur. Itaque gladii Samuraiorum remanserunt intacti, sed erant publice annuntiandi. Inde ex illo tempore omnis katana recenter fabricata notâ publicâ significatur.

Nam katana est artificium, quo possit necari. Hôc gladio magis quam aliis artificiis cognoscitur dualitas naturae humanae: vis creandi et furor destruendi. Magister Matsuba: "Gladius" inquit mihi quidem imprimis est artificium. At idem etiam est telum." Magistro Matsubae persuasum est oportere, ut katanifex ipse etiam calleat usum katanae. Alioquin eundem non comprehendere katanam totam.

Magister Matsuba in horto probam secandi faciens mirum in modum demonstrat se ipsum callere katanae usum.

Tum katama in lumine sôlis coruscat

Carolus Henricus Peuker harundines bambusae circumvolvit tatamis et aquae immersas emollivit. Quae nunc sunt crassitie bracchii humani. Tatami sunt mattae gramineae, quibus Iapones solent pavimenta insternere. Carolus Henricus: „Consistentiâ" inquit „talis cylindrus tatamianus valde similis est corpori humano." In horto suo duos cylindros tatamianos verticaliter infixit retinaculis umbraculorum. Magister Matsuba, qui nunc est vestibus Aikidoianis caeruleo-candidis, more Samuraiorum katanam infixit cingulo suo textili. Ante cylindrum collocatus per momentum temporis manet immotus, bracchiis iuxta corpus tranquille pendentibus. Deinde rapide movetur, katana sole coruscat, ecce parte dextra, parte sinistra decidunt segmenta obliqua. Bambusae et cylindrorum areae sectoriae sunt prorsus laeves.

"Eodem modo" Carolus Henricus aridę inquit „ŏs humanum esset persectum." Prioribus temporibus Samuraii, quibus erant gladii pretiosi, curabant probas secandi faciendas. Paucis tantum hominibus licebat tales probas facere. Carolus Henricus monstrat gladium tricentenarium, cui sub capulo litteris aureis inscriptum est, qualis proba secandi evasisset: „Tria corpora dissecta". Reverâ ad probas secandi faciendas non adhibebantur cylindri tatamiani, sed cadavera. „Interdum etiam" inquit „etiam homines scelerati, si tales – viventes."

Magister Matsuba et Carolus Henricus non amant Samuraiorum katanarumque praedicationem beatificationemve. Magister Matsuba: "'Kill Bill erat' capite concusso subridens inquit „cinema stultum. Quod nullo, omnino nullo modo congruit cum Samuraiorum veritate historicâ." Nec magis cum eâdem congruere cinema "The Last Samurai", in quo Tom Cruise personam gerat principalem. Paene acciderit, ut Magister Matsuba ipse in eodem cinemate gereret quandam personam. Carolus Henricus: "Dissignator huius cinematis" voluit habere verum katanificem in cinemate agentem, qui etiam sciret Anglicę loqui." Tamen hanc personam deinde addictam esse alii katanifici Magistri collegae.

Magister Matsuba: "Multi peregrini" inquit „mihi scribunt se velle fieri katanifices." Idem vir subridens narrat aliquando sibi scripsisse quendam virum Canadianum, qui vellet discere artem suam. Quem sibi aliquatenus displicuisse – cum esset longis capillis, toto corpore acubus perforatus. "Tales homines nesciunt, quam durę et quam lentę discatur ars katanifica." Praeterea oportere, ut novicii calleant linguam Iaponicam. His rebus servatis etiam peregrinos posse fieri katanifices. Reverâ esse alium quendam virum Canadianum, qui in Iaponiâ fabricaret katanas.

At Iapones quoque artem katanificam petentes a Magistro Matsubâ primum repelluntur. Se ipsum ex quinque annis non plures discipulos habere quam duos. Se adiri a multis iuvenibus, qui interrogent, num sibi liceat artem discere. "Soleo" inquit „negare". Nemo nisi is, qui compluries repulsus non desistat a voluntate suâ, qui iterum iterumque petat ardentissimę, ut sibi permittatur tirocinium, se praebere verę aptum ad hanc artem subtilissimam discendam.

Si talis tiro comprobatus erit, postea fortasse aliquando ei licebit fabricare gladium, qui sit sibi κτῆμα ἐς αἰεί.

Hanc relationem d.07.m.Iul. a.2008, h.10.23 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „WAFFEN DER SAMURAI – Schwerter für die Ewigkeit" e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Profectae de profectura edita sunt!

  ELLENICA
SENTENTIAE GRAECAE LATINE TRANSLATAE (VII)
Clarissima dicta Graecorum a Romanis conversa sunt
  ELLENICA
ΕΠΙΓΡΑΜΜΑ
  SANCTUS
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (cap.3)
Conversum in Latinitatem classicam offertur
  ELLENICA
EPIGRAMMA MIXTUM
  LIBRI
LEONIDAS
Liber de historia Latine editus est

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: