Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Lilybaeum, terra Sole amplecta et mari lambita, semper fuit centrum et sedes commercii seu rerum seu litterarum. Forisitan in radice verbi inveniamus actum divinum peragendum (libare) vel etymon punicum-semiticum (lilith) saxum significans. Quia Lilybaeum non solum fuit fulcrum fondamentale et vitale hominum rerumque transitus sed magis magisque focus et lar spiritualis (necesse est nos recordari Sibyllae aedem apud litus, locum praecipue sacrum, qui postea conversus est christianismo adveniente in Johannis Baptistae aedem). Eodem tempore non negligendum est quod Cicero eam (urbem) elegivisset ad domum suam aestivam, nec quod Porphyrius, a Plotino impulsus, illuc profectus esset ut anime (ϑτμόЅ) sedaretur cum inclinatio ei esset ad mortem sibi conscisceret, nec quod Pascasinus (hodie fere ex oblivione tractus causa thesis disputationis in Brixiae Instituto Superiore Scientiarum Religiosarum Facultates Studiorum Catholicae, peractae a laico baccalareo Lilybaetano, cui nomen est Attilio Camagna, MMVIII-IX). Solis terram (quae locum celeberrimum Homeri in memoriam revocat) mirifica et ampla doctrina (astronomica,mathematica, linguistica, methephysicam) illustravisset. Id est principium intellectionis: “Fiat igitur unum ut videat unum, magis autem ut non videat unum nam si id videret, videret intellegibile et non quid est trans intellectionem et cognosceret quondam unitatem et non Unum in se “ (Proclus, Prov. 31,11). Sed none possumus dicere amorem erga uxorem esse “amorem Unius inextinguibilem (In Parm). Oportet consideretur poetam Amori dicavisse carmen suum: ad Naturam hominis enim, non ad tempora versus pertinet. Secundum Antiquorum scientiam, amor psychiens non spectat ad mentem sed potius ad animam (ϑτμόν), quae ψυχή nuncupatur et subicitur conditionibus temporum et hominum. Exempli gratia, multitudo amat non animo (νοε), id est intellectu, sed solo corpore, quod, non divina gratia purgatum, inicitur imagis magisque in imos inferos. Si Amor adaequatur intellectui (νοω), pulchritudo vera nisi est Σνσοδ, id est vera forma, cui terrestris vix adhaeret et quocumque modo manet ut signum: “Fiat igitur unum ut videat unum, magis autem ut non videat unum nam si id videret, videret intellegibile et non quid est trans intellectionem et cognosceret quandam unitatem et non Unum in se” (Proclus, Prov. 31,11). Demetrius, in pace domestica et post mortem uxoris, considerat eam ut ɑνήρ πνεματι κός et in mysterio (ad Carinthos 2,7), cuius pars superior redita est ad Mundum Intellegibilem. At, sicut patet in carmine, spiritus non est Mundi Terrestris negatio: vita coniugum est sub specie Amoris Totius, quin sensus denegent principium intellectionis. Hic Amor nonne perfectus est? Dicendum est plura: vitam bonam par vitam transeuntem actam, Archetypo conformata, optimam fieri in Absoluto, quia videt in essentia quod iam percipit in imagine et speculo. Vita igitur Demetrii elysiaca est qua vivit in intellectu et in spe non vitam contra sensus sed potius vitam totam, cum υονϩ, ϩνχή, αωμɖ facti erint levia et Divina Luce formata. Adeo ut dici possit domum terrestrem iam esse domum divinam Ινεών. Si Demetrius quidem ad hanc visionem et ad hunc modum essendi pervenit causa huius rei ponitur in considerazione qua se statuam considerat et eam diuturno labore expolit (vide Plotinum: 1,6,9,7; et etiam Petrum Hadot, Plotin “ou la simplicité du renard”, Latine De Plotio vel de videndi modi simplicitate, Lutetia MCMXCVII). Nam Demetrius numquam posset fieri si non iam fuisset quod facturus esset (Augustinus, Confessiones, X, 27, 38), id est essentia de essentia per Amorem, vestem maculatam tollens quae origni verae eius se superposuit cum descenderet de Mundum Intellegibili ed Mundum Terrestrem vel Materialem (quod determinat principium individuationis: omnis determinatio est negatio (Spinoza).

Scripsit Johannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: