Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Archimedem summum mathematicum et physicum antiquae aetatis fuisse, multa nova et mira invenisse et excogitasse omnes sciunt. Verum aperire fuit enim propositum quo semper spectavit ac saepe pervenit indefesso labore et summa diligentia. Multos quoque libros conscripsit, qui etiam nunc maximam laudem et admirationem doctorum obtinent. At fortasse maiore etiam fama sapientiae floruit, quod miras machinationes excogitavit et nova instrumenta. Scimus enim eis machinationibus Syracusanos diu impedivisse expugnationem urbis. Cum autem Romani muros transiluerunt, Archimedes, intentus geometricis formis, non sensit hostes urbem occupavisse. Cum miles ei imperavisset ut secum veniret, Archimedes eum rogavit ne impediret quod indagaret. Iratus, stolidus miles magnum virum obtruncavit. Scimus Ciceronem indagavisse et invenisse monumentum Archimedis, quem cives in suburbio sepeliverant. Hic Archimedis sepulcrum! Notum est a Cicerone anno septuagesimo quinto a. Ch. n. , cum quaestor Lilybaeum in Sicilia administraret, multas proximas urbes lustratas esse, inter quas Syracusas. Ipse nobis narravit hic Archimedis sepulcrum, ignoratum a Syracusanis, saeptum undique et vestitum vepribus et dumentis, a se repertum esse. Acceperat enimin monumento, in quo praestantissimus ille mathematicus sepultus esset, sphaeram esse positam cum cylindro. Cum apud portas Agrigentinas frequentia sepulcra oculis collustraret, columella ad eo inventa est dumis undique circumsaepta et fere operta, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Tum servis imperatum est in locus falcibus aperiretur et expediretur. Cum ad columnam aditus apertus est, inscriptio, Graecis litteris sculpta, inventa est, ex qua comperiri potuit ibi sepultum esse Archimedem. “Ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et ratio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro. Ego autem, cum omnia coulustrarem oculis (est enim ad portas Agrigentinas magna frequentia sepilcrorum), animum adverti columellam non multum edumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (errant autem principles mecum) dixi me illud ipsum arbitrari esse quod quaererem. Inmissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum; quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus; apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinati dicisset.” (Cic. Tusc. V. 23)

Scripsit Johannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: