Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 19 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

CULTUS
Da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes/ numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui/ servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:/ protinus ad censum, de moribus ultima fiet/ quaestio. "quot pascit servos? quot possidet agri/ iugera? quam multa magnaque paropside cenat?"/ quantum quisque sua nummorum servat in arca,/ tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum/ et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper/ creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis./ Quid quod materiam praebet causasque iocorum/ omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,/ si toga sordidula est et rupta calceus alter/ pelle patet, vel si consuto volnere crassum/  atque recens linum ostendit non una cicatrix?/ nil habet infelix paupertas durius in se/ quam quod ridiculos homines facit./ (Giovenale - Satire - 3 - vv. 137 – 153) Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, dat poenas […] [...] sed quamvis inprobus annis/ atque mero fervens cavet hunc quem coccina laena/ vitari iubet et comitum longissimus ordo,/ multum praeterea flammarum et aenea lampas./ me, quem luna solet deducere vel breve lumen/ candelae, cuius dispenso et tempero filum,/ contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,/ si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum./ stat contra starique iubet. parere necesse est;/ nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem/ fortior? "unde venis" exclamat, "cuius aceto,/ cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum/ sutor et elixi verecis labra comedit?/ nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem./  ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?/" dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,/ tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde/ irati faciunt. libertas pauperis haec est:/ pulsatus rogat et pugnis concisus adorat/  ut liceat paucis cum dentibus inde reverti./ (Giovenale - Satire - 3 - vv. 278 – 301) ‎ "Summum crede nefas animam praeferre pudori et propter vitam vivendi perdere causas" Giovenale (Satira VIII) Verum non est Antiquos ignoravisse scientiam interioritatis humanae et a fortiori compositi humani: spiritum, animam, corpus (νον̃Ѕ, ΨѵΧή, Ϭωμα). Juvenalis ostentat per hunc versum cognoscere hanc scientiam: animam esse nisi principium vitale contra verum principium nobile (pudorem vel spiritum); vitam instinctivam contra causas vivendi, id est causas methaphysicas. Plerumque quid facit vulgus? Hodie magis quam heri vulgus, id est multitudo, cum accepisset inscienter et inermis quod datum ei est de rebus cognitis spiritualibus abhinc momentum quo praevaluit aetas vulgaris (dilapsa Antiquorum scientia), ignorat quid sit verum compositum et ergo tripartitionem humanam (perventam usque ad Picum Mirandolanum) et igitur miscet utramque cum utraque et credit animam esse principium spirituale. Si in spiritualibus errat, a fortiori vulgus errat in ethicis: ergo de spiritualibus descensus est ad psychologica et nunc procedit magis: ergo de psychologis perventus est ad regionem vitalem vel instinctivam. Ex hoc, dimissa anima (quam putabat esse principium rationale), consequitur, non pudorem (vitam superiorem videlicet), sed non animam (vitam psychologicam videlicet), eius interesse, sed potius vitam iustinctivam, propter quam perdidit veras causas vivendi. Ergo totum animal factum est, id est simpliciter”animatum”. Ex eo deducitur Iuvenalem esse auctorem proprium nostrae aetatis vulgarissimae cui adaequat sententiam suam.

Scripsit Johannes Teresi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: