Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 17 mensis Martii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

DISTICHA CAECILIANA
A Caecilia Koch Monasteriensi composita

Disticha Maia 2007

De continentibus ad septentriones moventibus

De continentibus ad septentriones moventibus (cf. Scientias)

Omnibus in terris, mundi quae repperiuntur
occultumque inter conspicuumque polum,
omnibus in terris vivunt homines. Qua fulgent
solis invicti perpetui radii,
arboribus frondes remanentque virentque perennes
totum perque annum noxque diesque pares,
cedunt et veniunt menses, nec longior ullus
seu futuro umquam sive priore dies –
hic vivunt homines; etiam tamen ultima Thule,
qua nox totam hiemem longa silensque tegit,
civibus incolitur, vernali tempore primos
summa laetitia qui radios celebrant,
magnoque et festo lucem solemque salutant,
longas qui revenit denique post tenebras.
Dum tamen Arctoas gentes tenebrae circumdant,
aspice et, oppositum quae propiora polum:
Lucida pars mundi est, qua sol non occidit umquam,
summo sed caelo nocte dieque rotat,
paulum demissus noctu, dein mane levatus.
Noctis sub medium miraque conspicies:
Unde die medio splendet lux, huc cadit umbra.
Nonne homines festis hoc quoque concelebrant?
Non spectaclum tam rarum causa est celebrandi?
Nemo est, qui celebret. Vivere nullus ibi
creditur, omnia nam glacies Antarctica vincit.
Quid, quaeres, soli iam propiora loca?
Quid, quibus est vicinus non frigidus polus atque
terra gelu rigida, nox neque perpetua
totam hiemem longam denigrat, nec tamen ardet
sol aestu horribili noxque diesque pares
omnes per menses, ire ut non sentias annum?
Permultis populis nam media illa loca,
quae nec tecta gelu nimio nec sole molesta,
Arctoa in mundi parte frequentia sunt:
Hic sunt Europaeque sinus portusque marini,
vasti Asiae campi, sunt et Americae ibi
montes et valles, urbs et celeberrima multa;
lector, credo et te, candide, vivere ibi,
terris his mediis. Quid de oppositis tamen illis,
de antipodum mediis pertepidisque locis?
Illuc ut venias, naves ascendere oportet,
nam neque conspicitur mons neque campus ibi,
undas sed cernes; saxosaque et insula quaedam
parva et rara tibi forsitan obveniet,
phocis quae patria est avibusque. At cur glomerantur
terrae sub Boream, plena sit altera pars
orbis cum marium? Supra ferrum lapidemque
ignitum terrae scilicet usque fluunt.
Cur tamen ad Boream? Si navem vertis ad Austrum,
invenies causam. Nam venies propius
terram, quae inter tot fluitantes unica fixa
atque immota iacet. Cingitur ignivomis
montibus altis, qui sub aqua liquidum lapidemque
ferrumque evomitant Oceanique solum
trudunt atque premunt Boream versus, spatiumque
nostra in parte globi linquitur exiguum,
quo alterius nunc orae impingitur altera terra.
Sub pedibus quatitur terra frequenter ibi,
montesque ignivomi perterrent morte tremenda
fertilibusque solis alliciunt homines.
Arcticus ipse polus mare adhuc conspectat apertum;
olim at terrae omnes convenient et ibi
Pangaeamque novam facient. Qua nunc glacies est
Oceano fluitans, tunc ibi erit glacies
terra fulta nova solidaque, novique orientur
montes, terrarum viscera qui evomitant.
Circulus iam media in „Pangaea" surget in altum,
qualis nunc mundi fine sub opposito
Oceano occultus latitat terrasque repellit.
Scindeturque solum vastaque terra dein,
inrumpentque undae, rimae implebuntur aquarum
fluctibus et maribus, dilacerataque mox
iam „Pangaea" fiet terrae multae, incipientque
remigrare illuc, unde prius fuerint
appulsae ad Boream. Sic Oceanus fiet ingens,
Pangaea ante ingens vastaque ubi fuerit.
Nil ergo sub sole novi, migrant remigrantque
terrae sic semper; talia nos homines,
exiguum in tempus nati, miranda putamus?
„Plura", poeta olim, „repperiuntur", ait,
„caelum inter terramque, umquam sapientia vestra
quam capiet." Sapiens, talia qui meminit...


  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: