Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Solis die 26 mensis Octobris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HERMETICA
Rubrica Stephani Feye de Veterum scientiae arcanis.
Vergilianae eclogae primae commentarius.

Vergilianae eclogae primae commentarius...

secundum Iohannem (van Kasteel)

 

8. INITIATIO

Iam diximus vocabulum mysticum non esse sensus incerti, sed pertinere ad mysteria antiqua, i.e. ad initiationem quae mystae deorum notitiam dat et eum salvum facit. Tityrus, cui datur cognoscere divos, est mysta; Amaryllis, quae deos vocat, eius symmysta est. De e Servius in commentario suo octavi carminis bucolici dicit:

AMARYLLI haec ancilla eius (est vel praesaga), quam Graeci summusthn dicunt. (Servii Comm., p. 105)

Amaryllis est quasi urbs, id est quasi locus qui Tityro inveniendus fuit antequam deum videret, sicut Servius explanat:

 URBEM QUAM DICUNT ROMAM : Quaeritur, cur de Caesare interrogatus, Romam describat… certe quia nullus, qui continetur, est sine e re, quae continet, nec potest ulla persona esse sine loco : unde necesse habuit interrogatus de Caesare locum describere, in quo eum viderat. (Servii Comm., p. 7)

ntequam deum vidit (hc illum vidi, 42), Tityrus Romam vidit (Romam videndi, 26), vel potius impossibile videtur deum et locum eius separare. [1]

Sed ubi sit hic locus, haec sedes deorum, hic alter mundus, hoc caelum, adhuc dicendum est.

Sicut Tityrus explanat, experientia mystica in nostro pectore (63) fit. Servius id fortasse breviter illustrat in commentario suo de versibus 38-39, ubi pinus, fontes et arbusta, id est urbs mystica et interior, Tityrum vocant:

 VOCABANT (intro ?). (Servii Comm., p. 11 - in apparatu critico-)

Ad salutem Tityri alluditur in vv. 46 et 51 : fortunate senex; de quibus Servius:

 FORTUNATE SENEX non ad aetatem Vergilii refert, sed ad fortunam futuram, praesago usus verbo. (Nam apud philosophos senes dicuntur, qui spem futuri temporis habent in victu.) [2]  

 

9. ARA

Amaryllis est et quasi urbs nostra et velut pectus nostrum; etiam nostra altaria (43) significare videtur. Etenim multa victima (33) olim frustra Galateae vel Mantuae oblata est; nunc autem Amaryllidi vel Romae offeruntur:

 huic nostrae… quo saepe solemus

pastores ovium teneros depellere fetus.  (20-21)

Compara cum versibus 7-8:

 … illius aram

saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus

Manifeste illi (saepe… ovium teneros) cum his (saepe tener… ovilibus) congruunt. Ergo urbs et ara quasi confunduntur.

Bene nota locum vocabulorum illius aram insignem: in initio sententiae et in fine versus. Nonne poeta nos vult intellegere ILLIUS ARAM esse eandem ac amicam Tityri quae vocatur AMARYLLIS [3] ?

Insuper haec ara, sicut Amaryllis, initiatur.

Servius:

 SAEPE TENER NOSTRIS AB OVILIBUS IMBUET AGNUS. Imbuere est proprie inchoare et initiare.  (Servii Comm., p. 6)

 

10. CONCLUSIO

Nonne Servius primum Bucolicum Vergilianum legit sicut legendum est?

Ille sensum vocabulorum non imaginatur sed e contrario respectat et observat. Vocabulum  hc  et alia cognata non designant res vel personas alibi sitas, sicut in textu Homerico iam vidimus. Est imaginationis Modernorum saepe alibi quaerere ad sententias intellegendas et eo modo omnia confundere et simplicia complicare.

Interpretatio mystica vel allegorica, quam proponit Servius, manet concors et deducitur quasi sponte sua de ipso carmine Vergiliano. Re ver non dubitare possumus quin poeta ipse hunc in modum carmen suum intellegi voluerit. Sed alii aliter opinentur licet…

Notandum est Mariam, matrem Dei, apud scriptores Christianos et ipsam expressim adsimilari mundo, urbi vel civitati, Dei sedei et arae.

Fortasse interpretatio Serviana fuit una, inter alias, causa cur Vergilius a Christianis verus propheta haberetur.


[1] Doctrina haec est universalis: Apud enim Rabbinos (qui  locum  (makom) appellant Deum), dicitur: Qui urbem intrat rogatque ubi sit rex, nullum responsum recipit. Debet enim potius rogare ubi sit regis palatium. .

In Evangelio, discipuli qui Christo prima vice obviaverunt rogabant:  Rabbi, ubi demoraris ? .

[2] Idem exstat in traditione Hebrac in qu  zaqen  (senex) significat sapiens. Cfr Psalmum CXIX, 100, ubi invenimus :  Ingeniosus e senibus factus sum . Qui versus saepissime perverse vertitur:  Ingeniosior quam senes factus sum  quia Hebrace particula  ex  etiam utitur ad comparativum significandum…

[3] Haec duo nomina, si existimamus litteras U et I superpositas componere litteramY, sunt anagrammata. Id quod non dixit auctor…

Scripsit Stephanus Feye



Profectae de profectura edita sunt!

  ARS VIVENDI
Amo ... odi...
Duo facta quorum alterum amorem alterum odium exciet.
  ARS VIVENDI
Sursum dulcis tubus Siculus!
... quo gaudent non solum Siculi sed omnes qui in Siciliam adeunt.
  CULTUS
De statuis aneis Rhyacii
... inverecunde vestitis atque ... valde optatis
  ARS VIVENDI
Uno die duas victorias Italia consecuta est
Fulva tunicula et navis conversa causa sunt laetitiae.
  HISTORIA
De proelio Buvinensi...
...quod die 27 Iul. 1214 commissum est.

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: