Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 7 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

DE INCERTITUDINE RERUM TEMPORE CORONARIO

Sinar hoc brevi scripto sermonem persequi de angustiis quae permultis novi morbi coronarii diffusionem secutae sunt, nonnullas res tantum tangens quae potissimum ad experientiam meam attinent. De condicionibus migratorum velim hoc in scriptulo imprimis fabulari, sperans fore ut etiam res similes ad alia hominum genera pertinentes hoc modo illuminentur. Non tamen facta migratorum tractabo qui extra omnes normas quasi desperati alienas opulentioresque civitates petunt, migratorum scilicet qui saepissime victum pro se proque suis quaeritantes homine dignum itinera periculosissima ac temeraria suscipiunt a scelestis atque avarissimis hominum aucupatoribus naviculariisque fraudulentis emuncti, neque possunt quicquam ostendere quod sit documento qui ipsi et cuiates sint (quibus quoque nova pestilentia nocere potest contagii timore afficiendo eos qui alioquin facilius in mari laborantes vel terram optatam consecutos adiuvarent ac reciperent). De illis mihi est consilium sermocinari qui sane rei familiaris causa regiones suas linquunt, sed ad eas feriati reverti valent; qui etiam iuxta regulas seu normas certas opus quaerunt atque ad locos ubi sint operaturi se conferunt, vel saltem tali more se conferre conantur. Huiusmodi homines vero, qui haud parum terras iuvare possunt in quibus maximo saepe labore operantur, peste coronaria quae anno proxime praeterito (bismillesimo nempe undevicesimo) initium habuit valde afficiuntur; ex quibus multi e grege insularum Asiaticarum in quo iam diu vitam dego sunt oriundi, ex Philippinis dico.

Plerique eorum in terris in quibus operabantur lue coronaria gliscente manserunt, sed opus quaestumque non pauci amiserunt aut morbi contagionem nimis timuerunt, quod haud raro ad invitos ac praematuros in patriam regressus impulit. Recens contra accidit ut hac in urbe Philippinica, cui est nomen Caebua, homines harum Insularum cives convenirem qui dubitarent an in plagas ubi quaestum facere honestum solebant (scilicet in Italiam) cito redire sibi non liceret, cum in terram natalem ad suos revisendos antea revertissent atque ibi publica de morbo coronario sollicitudo eos deprehendisset. Hi, etiam si opus longe gentium faciendum habebant, per non paucos menses opere expertes remanere coacti sunt, cum proficisci nequirent. Exstant certe incommoda communia omnibus hominibus qui itinera tempore coronario facere cupiant vel debeant, sed eos praesertim tales difficultates premunt qui cruminis deficientibus ad itinerandum inducuntur. Ad aeroplanum conscendendum, exempli gratia, necesse est testimonium scriptum ostendere exitus examinis medici quo demonstretur virus coronarium in viatore, quod saltem appareat, non esse. Tempus tamen validitatis paucorum dierum habet huiusmodi examen, et, si propter frustrationes grapheocraticas non licet eidem viatori iter ante validitatis terminum ingredi, examen est iterum obeundum, neque gratis. Frustrationes frustrationibus ita addi possunt ut normae grapheocraticae ad virus coronarium reprimendum statutae (quae temporibus mutabilibus mutabiles sunt) quasi labyrinthum grapheocraticum efficere possint in quo et tempus et nummi cotidie pereant. Certe permissiones commorandi in terra extera in longius tempus extendendo migratoribus aliquatenus subvenitur; hoc tamen rationabiliter fieri debet, sicut et cetera, ne forte, ut mulieri cuidam Philippinicae mihi notae novissime accidit (nihil aliud quam exemplum non fictum affero), extensio huiusmodi usque in finem mensis Augusti sancita non utibilis sit ei cuius permissio commorandi in Italia sit Kalendis Augustis terminata, cum contra ea uti ii possint quorum permissiones ad mensem Iulium usque fuerant validae.

Non ad migrantes solos –bene scio– talia pertinent, sed hoc monstrare volo, quantum molestiarum tenuioribus hominibus rei pecuniariae inopia iam afflictis pestis attulerit. Ceterum pauperes, qui minoribus fruantur opibus minoremque saepe ad curationes medicas habeant accessum necnon confertiores in habitaculis et vicis plerumque vivant, magis viri coronarii contagioni sunt expositi; nisi forte divites, falsa quadam immunitatis opinione imbuti, tempore pestilentioso quoque socialem –uti aiunt– usitatam pergant agere vitam in sumptuosis tabernis potatoriis saltatoriisque nocturnis lautissimorum oppidulorum maritimorum et montanorum (de Portu Cervi, Portu Delphini, Curtina Ampitii aliisque huiusmodi locis cogitare nunc liceat).

Illud Ciceronis in mentem nunc venire potest: “Temporibus […] quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae”. Ego equidem molestias non solum non recusandas puto, sed etiam suscipiendas esse ab iis qui satis bene se habeant pro iis sane qui in angustiis maioribus versentur, ita ut etiam dispositiones ac normae, in quibus ad rem potius quam ad formam spectetur oportet, eo pertineant ut quam minima molestia iis afferatur qui iam valde laborant, sed refrigerio potius –quantum fieri potest– afficiantur. Ab re autem non censeo haec quoque apostoli Pauli verba ad Galatas scripta allegare: “Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi”.

Omnibus vobis tandem suadeo ut prudenter his temporibus vos geratis neque ea diligenter investigare omittatis quae et societates aeriae et consilia publica et collegia quaelibet privata ad itinera suscipienda, ad opera facienda, ad scholas audiendas, ad sedes demum mercatorias vel quovis modo operatorias aut etiam lusorias ingrediendas (quae omnia spero fore ut irrationabilia non sint) expostulent.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 18/09/2020 22h34



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: