Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 14 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE
d.07. m.Dec. a.2021

Nova gubernatio Germaniae foederalis qualis nunc est, fieri non potuit nisi politicis per decennia ineptē atque infeliciter electis. Licet multi ministri facti sint parum apti, eo quod munus ministri valetudinis mandatum est Carolo Lauterbachio, apparet calamitatem nobis imminere horrificam.

Carolus Lauterbach inde ex temporis coronarii initio unus ex territoribus totius Germaniae hystericissimis est, qui alterā quāque septimanā ipse sibi contradicat. Tamen diurnarii nequaquam impediti sunt, ne Germanis narrarent istum virum esse „valetudinis peritum“. Itaque nunc istaec altera Cassandra televisifica fit minister valetudinis. Quonam nunc vadit nova gubernatio?

Wochenblick, ephemeris Austriaca, furorem coronarium saevientem sic describit: "Ratio sana mundum nostrum reliquit. Eiusdem loco regnant tyrannorum odium atque lubido. Mascis, insulatione, timore, instigatione hominibus ablatae sunt caritas atque misericordia, sensus atque ratio. Cohaerentiae clarē patentes non cognoscuntur, res verē factae denegantur, experientiae propriae ex animo pelluntur, sensus humanitatis exstinguitur. Domini communitatem hominum in duas partes diffiderunt. In vaccinatos, quos dicunt esse sanae mentis, heroicos et in non-vaccinatos, quos esse proditores, insanos, leprosos. Hōc modo effecerunt furorem calamitosum, qui ultro procedit neque sisti potest."

Foederalem Associationem Pharmaceuticam (BPI) Lauterbachio gratulatam esse Dr. Iohannes Georgius Feldmeier, Foederalis Associationis Pharmaceuticae praepositus, in Professoris Doctoris Caroli Lauterbachii nominationem dicit haec: "Prof. Carolus Lauterbachius munus suscipit gubernationis foederalis, quod procul dubio unum est ex gravissimis. Propter peritiam suam aptissimus est ad optima consilia in pandemiā capienda. Germania in crisi, sed etiam post crisin eget valetudinis ratione politicā quam fidelissimā."

Ecce pharmaceutas et diurnarios Lauterbachii applausores. Nemo de ministerii attributione iudicavit ratione criticā nisi Factio Germaniae Alternativa (AfD). Alicia Weidel fractioni factionis alternativae praeposita friguttiens: „Cum factio socialistica“ inquit, „in legislaturā proximā praeteritā Lauterbachium nullo modo quaestiones valetudinis callēre crediderit eidemque nullum munus mandaverit, īdem nunc reverā fit minister valetudinis. Germania nulla aliā muneris attributione potuit plus detrimenti capere“.

Scripsit Michael Mross et Immanuel Voltarius - 09/12/2021 22h55



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: