Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 29 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

IN ORBE

DE NOSOCOMORUM PHILIPPINICORUM PER ORBEM DISPERSIONE

Pellicula documentaria dodrantis horae mense proximo edita est –anni bismillesimi scilicet unius et vicesimi Aprili– qua nonnulla magni momenti quae per anni spatium, nempe ab Aprili anni MMXX usque ad praesens, de nosocomis (quos et infirmarios licet dicere) medicisque Philippinicis facta erant narrantur. Mense enim anni MMXX Aprili ineunte Roderici Duterte Philippinorum praesidis minister viro coronario nonnullas iam septimanas Philippinas Insulas vexante decretum subsignaverat et medicos et nosocomos et ceteros therapeutas ad tempus vetans ne ad operandum in terris exteris e patria discederent. Sperabatur quidem fore ut statu necessitatis ob difficultates nosocomiales vigente iidem therapeutae aegrotis morbo coronario in Insulis Philippinis afflictis operam darent. Quamquam medio prope eodem mense relaxatum est id vetitum, ita ut iis ex operatoribus medicis inter quos et conductores definite de opere peregri faciendo certis condicionibus iam convenisset proficisci liceret, multae reclamationes propter illud decretum –quod, obiter dicatur, haud ante quam mense Novembri lue minuente omnino revocatum est– factae sunt.

Operatoribus medicis magna peste grassante numero insufficientibus poenas luerunt Philippini, privati et magistratus, qui ad eum finem nonnulla per decennia egressui ex suo archipelago nosocomorum maxime necnon medicorum legibus moribusque faverant, ut pecuniae ab his ad suos in Insulis Philippinis viventes transmissae civilis prosperitatis fons inter alios fieret. Priore saeculi superioris dimidia parte primum ad nosocomiam discendam atque ad operandum in nosocomiis et arceris solebant haud pauci iuvenes Philippini in Civitates Americae Foederatas (quae saeculo undevicesimo exeunte Insulas Philippinas ab Hispanis emerant) proficisci, non tamen ut in America perpetuum manerent, sed in Insulas Asiaticas ex quibus erant oriundi reverterentur et civibus suis meliorem medicinae notitiam afferrent sermone Anglico vestitam; ut instituta Philippinica saluti publicae dicata satis bene munere suo fungerentur opus enim erat multos medicos ac nosocomos apud ea operari. Dein vero –inde ab annis septuagenariis saeculi vicesimi, uti didici, sub Ferdinando Marcos praeside– favere coeperunt rei nummariae causa civitatis Philippinensis gubernatores emigrationi operatorum medicorum hoc solo proposito, ut hi (sicut in aliis industriae humanae provinciis item fiebat), etiam permultos annos peregri laborantes quaestumque facientes –plerumque a familiis suis separati– in patriam magnas pecunias transmitterent. Multiplicatae hoc pacto sunt his decenniis in Philippinis Insulis scholae haud semper primae qualitatis non tantum ad medicos sed etiam –et potissimum– ad nosocomos formandos institutae, apud quas maxima adulescentium feminini praesertim sexus multitudo nomen dederunt hoc iam a principio proposito, ut testimonio scholastico aliisque documentis necessariis magno et pecuniae et temporis dispendio acquisitis in exteras terras (praeter Civitates Americae Foederatas in Canadiam imprimis, in Britanniam et Hiberniam, in Norvegiam, in Germaniam… in Arabiam Saudianam, in Emiratus Arabicos Coniunctos, in Kuvaitum, Singapuram, Hongkongum, in Insulam Formosam, in Iaponiam… in Australiam, in Novam Zelandiam…) se conferrent in quibus quinquies facillime et non difficile decies tantum pecuniae atque in patria possent munere nosocomi fungendo lucrari.

Maximam igitur frustrationem passi sunt multi nosocomi Philippinici anno MMXX cum omnes e patria exitus iis ita intercluderentur ut nequirent ad locos ubi sperabant se advenas nosocomialiter operaturos esse atque ingentem quaestum facturos proficisci necnon chartae quas ad opus aggrediendum paratas habebant tempore labente validitatem suam amitterent. Non pauci ex iis maluerunt, “PrisoNurses” sese vocantes tamquam prensi seu carcerati intra patriae fines essent, quaestu modico qui sibi offerebatur carere nihil operis agendo aut aliud munus exercendo (verbi gratia in centro telephonico mercatorio emptoribus respondendo) quam tempestate coronaria –magno labore periculoque indumentis protectivis deficientibus, parvo autem emolumento– in valetudinariis Philippinicis operari, quod erat interdictionis scopus.

Habentur toto terrarum orbe migratores medici Philippini –nosocomae praecipue, quae maximam eorum partem longe efficiunt– diligentes atque affabiles; iure igitur variis in terris quaeruntur, dum permulti, in suis Insulis adhuc versantes, ut curandis operam in nosocomiis exteris dent proficisci usque gestiunt. Ratio oeconomica tamen therapeutas Philippinicos dispergendi (quae dispersio Graece dicitur διασπορά , vox quam huc inducere mihi libet, cum similis sit dispersio Philippinica Hebraeorum vel Armeniorum per orbem “diasporae”), sicut et ceterorum mercennariorum (adiutorum domesticorum, structorum, doctorum machinariorum, praeceptorum…), per decennia a nationis magistratibus hoc proposito culta, ut res nummaria Philippinensis magna ex parte per pecunias a peregre domum missas sustentaretur, publica calamitate ingruente vitia sua ostendit, cum, nimis multos operatores medicos exportando, non modice, ut antea fiebat, sed maxime patria nosocomis egere coepisset. Cogitabant modo Philippinarum ductores etiam periculo sanitario deminuto non plura quam quina operatorum medicorum milia quotannis sinere ut ex his Insulis ad peregri operandum exirent, quando terna dena fere nosocomorum solorum exire solent; haec quaestio tamen oritur, num fluxus diasporicus iam diu vehementerque excitatus possit umquam patria petente quasi vinctura haemostatica adhibita satis efficaciter reprimi.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 20/05/2021 08h02



L.V.P.A. e.V. - Latinitati Vivae Provehendae Associatio e.V.

LEO LATINUS publicat libros audibiles et discos compactos textuales

Grex Latine Loquentium

VOX LATINA - Latinitas recens vivaque Saravipontana

FOLIA PERENNI LATINITATI DICATA


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: