Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Solis die 3 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LIBRI
Żabką przez Atlantyk

AEMILIUS SPRINGHETTI S.I. (1913-1976) – LATINITATIS CULTOR

Recenter editus Aemilii Springhetti liber postumus Litterae Latinae Humanisticae occasionem mihi praebet aliquot verba et de ipso libro, et de eius auctore proferendi (1).

Gaudio me afficit haec occasio, quia lineae, quae sequuntur, sunt quodammodo etiam gratitudinis signum erga illum, quem mihi quoque praeceptorem et magistrum habere licuit. Olim enim, plus quam quadraginta abhinc annis, cum in Universitate Gregoriana in Urbe operam studiis philosophicis dabam, aliquos de lingua latina praelectiones et exercitationes, quibus P. Springhetti moderabatur, frequentavi earumque particeps fui. Nec mirum, cum praelectiones tunc temporis tam Cracoviae in Polonia in Facultate Philosophica Societatis Iesu, quam in Facultate Theologica Varsaviae Bobolanum dicta eiusdem ordinis, quas frequentavi, et utique Romae lingua latina tradebantur.

Caeterum P. Springhetti auditores habuit diversis ex nationibus provenientes. Mentione dignus prae aliis est cardinalis Varsaviensis Poloniae Primas Josephus Glemp – uti hoc ex Interrete patet (2).

Antequam dissertationem ad doctoratum utriusque iuris sub titulo: De evolutione conceptus fictionis iuris in Pontificia Universitate Lateranensi anno 1964 defenderet, cursum stylisticae latinae a P. Springhetti directum in Universitate Gregoriana anno 1963 frequentabat.

In ipso libri, qui nostram hic movet attentionem, initio editor perpulchram ponit dedicationem, quae ipsum characterem Patris Springhetti quodammodo exprimit:

IN HONOREM AC MEMORIAM
AEMILII STRINHETTI S.I.
LITTERARVM LATINARVM OLIM ROMAE PROFESSORIS
SANCTISSIMI DESIDERATISSIMI VIRI
QUEM NON DOCTRINAE RATIONISQUE SOLVM
SED VIRTVUTIS AC VITAE
MAGISTRVM HABVIMVS
EODEM QVO SEMPER COLVIMVS ANIMO
GRATISSIMO AMANTISSIMO

Iuvat hic principaliora facta curriculi vitae nostri Auctoris recolere. Aemilius Springhetti natus est die 1 Martii anni 1913 in Mechel / Tridenti (Trento). Societatem Iesu ingresseus est die 6 Septembris 1930 in Provincia Veneto-Mediolanensi. Sacerdotio innitiatus est die 10 Julii 1943. Professionem 4 votorum fecit die 2 Februarii 1948. Mortuus est Romae die 15 Ianuarii anni 1976.

Studiis peractis munia obiit sequentia:

– professor linguae graeco-biblicae et linguae latinae Medii Aevi in Pontificia Universitate Gregoriana

– moderator Scholae Superioris Litterarum Latinarum apud eandem Universitatem ab a. 1945

– professor linguae latinae in Pontificia Academia Ecclesiastica ab
a. 1945

– professor ordinarius apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis in Urbe.

Principaliora, quae scripsit opera, haec sunt:

Latinitas perennis. 1. Selecta latinitatis scripta. 2. Institutiones stili latini. Romae, PUG, 1954.

Latinitas perennis. 3. Exercitationes variae stili latini. Romae, PUG, 1956.

Lexicon linguisticae et philologiae. Schola Superior Litterarum Latinarum in Pontifica Universitate Gregoriana Rzym, PUG, 1962.

Historia romana. Compendium praelectionum. Romae, PAS [Pontificium Athenaeum Salesianum], 1965-66.

Introductio historico-grammatica in graecitatem Novi Testamenti. Romae, PUG, 1966.

Latinitas Fontium Philosophiae Scholasticae. Romae, PAS, 1967.
Latinitas Fontium Theologiae. Romae, PAS, 1967.

Latinitas Fontium Iuris Canonici. Romae, PAS, 1968.

In libro recenter edito, de quo hic sermo miscetur, continetur textus praelectionum de humanismo, quas professor Springhetti habuit coram auditoribus in Pontificio Instituto Altioris Latinitatis anno academico MCMLXVIII-MCMLXIX. Dispersa folia olim studentibus ab ipso Professore tradita in unum collegit et edidit Cletus Pavanetto, olim studens altiori Latinitati sub auspiciis eiusdem Patris Springhetti, nunc vero Praeses Operis Fundati "Latinitas".

Praeter dedicationem et praefationem liber sex constat capitibus:

I. Humanismus saec. XV-XVI notio et natura.

II. Humanismi ortus et relatio cum Medio Aevo.

III. Humanismi praeparatio et ortus.

IV. Prima Renascentiae humanisticae adolescentia.

V. Manat tota Italia Humanismus.

VI. Humanismi fortuna in dicione Reipublicae Venetae ad medium saeculum XV.

Ad calcem libri Florilegium ex operibus quorundam humanistarum invenitur, qui sunt: Leonardu Bruni, Laurentius Valla, Franciscu Petrarcha, Ioannes Boccaccio, Coluccius Salutati, Blondus Flavius, Poggius Bracciolini, Angelus Politianus et Marcus Marulus.

Qui textus non solum ut pulchra Latinitatis exempla considerandi sunt, sed etiam solidam et non sub uno respectu novam praebent scientiam de Humanismo in Italia.

At mei ante omnia interest liber Latinitas Fontium Philosophiae Scholasticae, cum a quadraginta annis professor sim philosophiae in Facultate Philosophica Societatis Iesu; Facultas quae ab anno 1999 pars est Scholae Universitariae Philosophiae et Paedagogiae Ignatianum Cracoviae in Polonia. Olim philosophiae scholasticae studui. Quamvis nunc haud dicere possim me philosophiam scholasticam docere, tamen inspiratio scholastica in me semper permansit. Maximam impressionem in me exercuit opinio P. Sprinhetti, quam iam olim expressit et quae illo tempore acriter inter nos discutiebatur. Eadem ipsius opinio etiam in suo libro invenitur. Opinio, quae tradit philosophiae scholasticae notionem specificam, rarius alibi usitatam:

"Etenim alii contendunt eam dictam esse " scholasticam " quod Medio Aevo in scholis doceretur, alii quod methodo deductiva et argumentativa exponeretur; alii quod Medio Aevo floruerit; alii quod habeat habitudinem ad fidem, ita ut Philosophia scholastica sit idem ac philosophia " ancilla theologiae "; alii denique – et rectius, cum sic solum distingui possit philosophia scholastica a non scholastica vel anti-scholastica – quod doctrina differat, ita ut habeatur quaedam orthodoxia scholastica, a qua qui discrepant habendi sunt ut non-scholastici vel antischolastici" (ibidem, p. 33).

Lingua anglica nostri saeculi lingua latina interdum dicitur. Quamvis in dies in mundo nostro propagetur, tamen inepta est illius munia obire. Nam immensi thesauri culturae christianae, pluribus saeculis usque ad saeculum XVIII et etiam postea orti, seclusi et inaccessibiles sunt iis, qui anglicam tantum linguam sciunt. Sunt qui asserant principalium operum dari versiones anglicas. Fatendum tamen versiones parvam partem huius patrimonii continere. Insuper versio non est idem ac textus originalis – secundum dictum italicum: traduttore – traditore.

Nemo est qui non agnoscat momentum linguae latinae in variis scientiis et artibus, praesertim in philosophia, historia, medicina et aliis. Nemo est qui dubitet de linguae latinae momento pro Europae unitate fovenda ac instauranda. Ipsa tamen notitia rei non sufficit. Necessaria etiam est continua actio ad finem propositum assequendum, ad linguam latinam promovendam ac propagandam. Liber, quem recensemus, exemplum est talis actionis. Ideoque gratiae agendae sunt Operi Fundato "Latinitas", sub cuius auspiciis liber apparuit et quod intense curat, ut lingua latina etiam nostris temporibus promoveatur.

Nostra etiam aetate sunt libri (valde rari quidem) et ephemerides (frequentiores), quae latine eduntur, sed generatim sunt rara avis, e. g. "Latinitas" in Civitate Vaticana, "Vox Latina" Saraviponti in Germania, "Melissa" Bruxellis in Belgio. In aliis vero raro aliquid latine scriptum apparet. Bona tamen exceptio est e. g. "Forum Philososphicum", a nostra Facultate Philosophica Ignatianum Cracoviae editum, quod his recentibus annis in unoquoque fere fasciculo articulum de philosophia publici iuris fecit. Quae omnia probant linguam latinam non esse linguam mortuam, sed vivam, quae apta est omnes notiones cultus et humanitatis nostri temporis eleganter et praecise exprimere (3).

1 - Aemilius Springhetti, Litterae Latinae Humanisticae cura et studio domini Cleti Pavanetto publici iuris factae. In Civitate Vaticana 2007, Opus Fundatum "Latinitas", 24 x 17 cm., 196 pag.

2 - http://www.spp.episkopat.pl/bio/biography.htm

3 - Iuvat hic recolere in Interrete dari plurimos textus lingua latina exaratas, inter alios etiam folia diurna sub titulo "Ephemeris", de quo dicitur: „Varsoviae nata, per rete divulgata, ad omnia scitu digna spectans; cf.: http://ephemeris.alcuinus.net

Scripsit Romanus Darowski S.I. Cracoviensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: