Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 26 mensis Aprilis 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LIBRI
Percontatio authoris libri "

EFFECTUM TEPIDARIANUM MYTHUM ESSE

Oecologiae tutores falsi

Percontatio authoris libri "Mythologia effectus tepidariani", Tomasz Teluk, qui praesidet Instituto Globalisationis (Varsoviensis), ab actis diurnis Polonis "Rzeczpospolita" peracta. Liber eius de genesi narrat motuum oecologiae tuendae (in numero quorum actuosorum reperiantur etiam viri politici maxime honorum cupidi atque iuvenes fanatici) ac denuntiat manupulationem mentis, cum de periculis naturae imminentibus oecologi hi disputant.

RZECZPOSPOLITA: Moderator Britannicae commissionis naturae protegendae, Jonathon Porritt, vult maximum lege admissum numerum puerorum per quemquam familiam introducere, subsidiis publicis abortui anticonceptionique favere atque sinere vitam sustentare hominum morbis mortiferis laborantium. Haec omnia esse introducenda, ut... deminitum sit emissio carbonis dioxydati cohibeaturque effectus tepidarianus. Sunt haec, tua sentential, consilia bona?

TELUK: Primum debemus nos ipsos rogare, utrum omnino exstet talis res ut effectus tepidarianus, utrum scilicet temperies crescens nostrae vitae immineat. Si temperies non crevisset, vita in terra omnino fieri non posset atque haberemus condiciones hic ut sunt nunc in planeta Martis, ubi calor diei a frigore noctis differre inter se possunt nonnullis centenis gradorum Celsianorum. Iam in schola prima discimus carbonem dioxydatum substantiam persalubrem esse, vitam scilicet ferentem, quae processu photosynthesis producit oxygenium, quo spiramus. Oecologi tamen dicunt nobis hodie CO2 esse materiam nocentem vitae. Unde ergo postulatum victima humana mactare in aris pugnae contra hostem, qui re vera deest.

RZECZPOSPOLITA: Sed opininiones de hac re inter se differunt, at maior numerus hominum significare videtur maiorem desiderium productuum industrialium. Si ergo deminui incrementum hominum possit, nonne et emissio CO2 simul deminuatur?

TELUK: Hodierna copia in athmosphaera gasiorum tepidarianorum re vera proxima est illae, quam habuimus tempore revolutionis industrialis. (...) 98 centesimae emissionis carbonis dioxydati pariuntur maria oceanique, qui evaporando redduntur CO2 aquarum athmosphaeri. Si igitur sequamur rationem oecologorum, debeamus dicere haec maria hosque oceanos principales reos esse tepidationis, hostes ergo nostrum. Postulatum, ut emissio carbonis dioxydati cohibeatur minore numero partuum hominum necnon euthanasiam promovendo est non solum immorale, sed etiam contradicit rationi ipsi. Evolutio civilisationis haeret nunc non numero puerorum minuendo sed evolutioni technologiarum, quae minorem copiam carbonis dioxydati emittant, praebens ita nobis puriorem naturam. Maximi enim momenti nobis esse debeant vita sanitasque hominis.

RZECZPOSPOLITA: Effectus tepidarianus nihilominus re vera adest. Nonne deabeamus aliquid contra id facere?

TELUK: Sed nos non valde omnino hunc processum cohibere possumus. Haec non est climatisatio automobilis, ubi temperies aptari potest ad libitum nostum. Homo, cum primum in terra apparuit, pugnat contra naturam - tam ei nocentem at tam hodie glorificatam ab oecologis. Evolutio hominis est historia se de potestate naturae liberandi. Futurum haerere debeat in evolutione technologica, at non in ignorantia.

Scripsit ANL



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: