Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

2004 - 2014
IAM DECEM
ANNOS!
Jovis die 18 mensis Decembris 2014
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Fabulae
Holmesiaca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

LIBRI
De linguae Anglicae rebus futuris

De linguae Anglicae rebus futuris

ex libro c.t. ‘Postrema lingua communis: Sermo Anglicus donec Turris Babeliana redintegretur”, auctore Nicolao (Nocholas) Ostler.

Lingua Anglica, prae reliquis omnium aetatum prolatissima, per orbem terrarum magno proventu maxime usitata est. Ubique scholares praeter nativam docentur hanc linguam, quae est altera multis, atque per eam scientifici inter sese communicantur et commercium internationale agitur et popularis cultura significatur.

Multi sermonem Anglicum sempiterne augeri credunt.

At Nicholaus Ostler, linguarum studiosus, qui earum augmentum aut detrimentum investigat,  in novissimo suo libro vaticinatus est: linguam Anglicam, qua e plurimis terris multi communi utuntur, ad colloquendum brevi tempore exstingui posse, solumque superesse quibus nunc sit lingua nativa sive materna.

Quare? Hac praecipua causa: quod non ut lingua materna sed ut lingua communis panditur et quamvis plus quam mille hominum miliones in quinque continentibus Anglice loquantur, tamen haec lingua est nativa tantum 300 milionibus, quorum natales non increscunt.

Sermonis Anglici eventum futurum est penes eos, qui non sunt Angliloquentes neque scimus an sermonem hunc discere pergant. Praeterea sunt duae causae quibus lingua Anglica expandi desinet: nationalismus et technologia.

Anno 1990 in Nederlandia (olim Batavia) proposuerunt ut lingua Anglica in univertiatibus una sit lingua docentibus et discentibus; sed nationalistae adversati sunt. In Sri Lanka (antea Ceylanum) atque in Tanzania optimates Angliloquentes superati sunt a nationalistis qui linguis suis nativis utuntur.

Apud Nicholaum Ostler lingua Anglica evanescet non quia alia primum locum inter loquentes obtinebit sed quia nulla necessarie habetur communis; interpretatra enim computatralia quamvis inpraesentiarum non satisfaciant, tamen in posterum e diversis terris et linguis homines communicari per computatrum possint non solum litteris sed etiam verbis.

Nicholaus Ostler si quae arguit pro certo habentur, idcirco nationalistae obstabunt quin sermo Anglicus magis magisque pandeatur,  et futura progenies, quae universa computatris cottidie utetur, linguam Anglicam iudicabit aeque ac Latinitatem, quae est praestans atque traditionalis sed in dies minus necessaria.

Nicholas Ostler: "The Last Lingua Franca: English Until the Return of Babel" (Postrema lingua communis: Sermo Anglicus donec Turris Babeliana redintegretur).

Fontes: El Mercurio, 23 dic. 2010, pag. A12.

Laura Marsh (www.tnr.com/book/review/tongues-twisted)

Commentarius criticus:  Ex argumentis, quae de fontibus summatim sumuntur, reperitur Angliloquentes, qui sermone nativo a prima aetate utuntur, magnum proventum ex iis, qui linguam Anglicam sicut alteram didicerunt, ubique terrarum accepisse vel in India; recto enim usu linguarum argutiae in disserendo imponuntur, adeo ut ii, qui sermoni Anglico tempore serotino assuefacti sunt, patiuntur quamdam servilem consuetudinem prae iis, qui sermone Anglico materno alloqui possunt; qui etiam linguam Anglicam non ut maternam didicerunt facilius legunt audiuntque quam scribunt et dicunt, adeo ut magnos impulsus accipiant parvosque immitant.

Praeterea verum est linguam Anglicam merito eorum, qui eam habent maternam, per orbem pansam esse, quod patet praesertim usque a secundo bello mundano, Statunitensium ope feliciter Europaeis confecto; at qui neget linguarum usum magni momenti esse, non valebit ut patriam indentitatem cultumque civilem servet.

Ex libro quoque videtur solum nationalismus nunc esse aliquatenus obstaculum ad linguam Anglicam expandendam; sed tamen de Africa putatur diversitas lingüística ibi satis apta esse ut ab exteris impulsus interdum eveniant.

Denique de Lingua Latina dicitur esse laudanda sed paene inutilis, quod contra Latinitatis usum intellegendum est. Errat tamen qui speret sine huius linguae auxlilio in historiam Occidentis progredi posse.

Scripsit Paulus Kangiser



Profectae de profectura edita sunt!

  PERIEGETICA
De exhibitione Aquisgranis ...
... aestate praeterita habita.
  CULTUS
Matheola: mores praeteritae aetatis
... quae Urbs Europea Humanitatis MMXIX nuper renuntiata est.
  CINEMATA
Laureatus
Opus filmicum dignum memoratu.
  HISTORIA
Quisnam sepultus est
... in sepulcri monumento apud Amphipolim reperto? (i)
  ARS VIVENDI
Amo ... odi...
Duo facta quorum alterum amorem alterum odium exciet.

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: